Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 308. , S. 305
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 308. , S. 305

1288, 19. December.
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Walramus de Juliaco dominus de Bergheim miles notum facimus, quod amicitiam, que inter nos, cives et civitatem Coloniensem hactenus fuit, observare volentes, prout in litteris super hoc confectis, quas ipsi cives habent, continetur, promittimus in biis scriptis, quandocumque ipsi cives ne- cesse habuerint, quod eis in auxilium veniamus cum decem militibus et quindecim armigeris coopertis dextrariis sub expensis nostris per quatuor septimanas permansuri et si ultra ipsum terminum indigue- rint nostri in tali casu, dabunt nobis de die et nocte pro expensis nostris, quod inter nos et ipsos est condictum. Super hoc in testi- monium atque fidem sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto.
Datum anno domini millesimo CCm° ostogesimo octavo, sabbato ante festum beati Thome apostoli.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, Lowe mit Querbalken, ziem- lich erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 308. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/2fddc1c3-dece-49a8-aa91-dcee13703056/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success