Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 445. , S. 447
In nomine domini amen. Universis, ad quos presentes littere per- venerint, abbas, prior, camerarius, cellerarius, custos totusque con- ventus monasterii sancti Panthaleonis in Colonia ordinis sancti Bene- dicti salutem in vero salutari. Noveritis nos in elemosinam ob sa- lutem anime quondam magistri Wilhelmi dicti de sancto Gereone decani ecclesie sancti Andree Coloniensis per manum quondam Hil- degeri Alelun apothecarii civis Coloniensis, quem idem magister Wil- helmns manufidelem sum in rebus suis mobilibus erogandis et distri- buendis pro remedio anime sue constituit, de eisdem bonis eiusdem magistri Wilhelmi recepisse sexaginta marcas Coloniensium denariorum pagamenti usualis, duodecim solidis pro marca qualibet1) computatis, et eas nobis esse numeratas, traditas et assignatas, profitentes ex- presse, quod cum dictis sexaginta marchis et cum alia pecunia, quam superaddidimus, comparavimus seu emimus unam curtem sitam in villa Eynse et unam vineam et duos mansos terre arabilis in ean- dem curtem pertinentes, que quidem curtis cum pertinentiis suis pre- dictis in parte ab ecclesia sancti Gereonis Coloniensis et in parte ab ecclesia Tuitiensi movere dinoscuntur, de quibus curte, vinea et terris et eorum fructu ac emergentiis quindecim maldra panis triticei se- mellarum claustri nostri annuatim iure hereditario in perpetuum ad loca infrascripta et certis temporibus, sicut idem magister Wilhelmus ordinavit et constituit, dabimus et solvemus, dare et solvere promit- timus2) et ad dationem et solutionem ipsorum maldrorum in perpe-
') Die Handschrift hat: quaslibet. ') Die Handschrift hat: promitamus.
424
12U7 tuum nos et monasterium nostrum per stipulationem legitimam tenore presentium obligamus, videlicet inter fratres capituli nostri sex maldra sex temporibus anni, scilicet xvi. kal. martii unum maldrum, item xviil kal. maii unum maldrum, item xvm. kal. septembris unum maldrum, item xvin. kal. novembris unum maldrum et xvmi. kal. ianuarii unum maldrum in memoriam ipsius magistri W. enm vigiliis et missa pro defunctis ac ceteris orationibus consuetis nostri ordinis in singulis dictorum terminorum solempniter peragendam. De residuis vero novem maldris dabimus et distribuemus singulis annis in perpetuum hiis tribus terminis subscriptis et in eorum quolibet utpote in die beate Brigide in bospitale sancti Panthaleonis dimidium maldrum, item in hospitale beate Marie in capitolio dimidium maldrum, itemin hospi- tale sancti Martini dimidium maldrum, item in hospitale sancti An- dree dimidium maldrum ad usus et refectionem tam infra quam supra in1) dicta hospitalia receptorum, item becginabus commorantibus iuxta sanctam Columbam in domo, quam quondam frater Johannes dictus Bun- toge ad hoc deputavit et constituit, unum maldrum in refectionem becgi- narum predictarum, item in festis beatarum virginum Katherine sci- licet et Barbare, quas quondam magister Wilhelmus in veneratione semper habuit, tantundem cuilibet domorum praedictarum, tali con- ditione, pena et captione appositis, si in solutione dicti panis eisdem bospitalibus et domo becginarum aliquo terminorum predictorum, ita tamen quod moram purgare possumus infra sex septimanas sine captione, nos aut successores nostri pro tempore existentes negligentes fuerimus vel remissi, quod extunc medietas prefate curtis et vinee cum uno manso predictorum duorum mansorum exceptis agris per nos postmodum comparatis et dicte curti incorporatis ad prefata hospitalia et domum begginarum predictam pro indiviso sit facto li- bere devoluta, aliqua contradictione vel oppositione, que in contrarium nobis competere posset et (quam) facere possemus, non obstante, nisi in hiis sterilitas, grando, incendium, vis maior vel ceteri casus fortuiti, qui de iure pensionarios excusare poterunt, nos excusent, quia de- fectum his casibus emergere contingentem simul nobiscum prefate domus et hospitalia proportionabiliter comportabunt. Et sciendum, quod hospitalia et domus predicte, cum ipsis panem suum predictum apud nos afferre contigerit, theoloneum et expensas pisture sue, quod vulgariter dicitur bacgelt, secundum quod competit pistori nostro dare et solvere tenebuntur. In cuius rei testimonium et perpetuam firmi- tatem contulimus eisdem hospitalibus et domui begginartvm presentes
') In der Handschrift fehlt das in.
425
litteras nos abbas sigillo nostro et nos conventus sigillo ecclesie nostre 129? sigil latas.
Actum et datum feria sexta proxima ante dominicam qua can- tatur Reminiscere, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto.
Aus dem Copiarium des Hospitals von St. Andreas, f. 2
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 445. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/2f871863-f799-4785-96b3-7e7143384eb5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success