Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 554. , S. 552
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 554. , S. 552
Universis presentes litteras visuris et audituris, nos Johannes dic- tus de Beyene et Bela uxor eius, cives Coloniensis, notum facimus, quod nos damus, legamus et deputamus per presentes absque omni spe revocandi pro nobis et nostris heredibus octo solidos Coloniensium denariorum pro tempore usualium et communiter currentium Colonie solvendos singulis annis hereditarie monasterio de Piscina exlra muros Colonienses terminis infrascriptis, videlicet mediam partem in festo pasche et aliam mediam partem in festo beati Martini episcopi et quolibet terminorum predictorum infra quatuor septimanas immediate subsequentes sine aliqua captione de domo et area sitis iu banen- strassen versus novum forum iuxta tres mansiones Rutgeri dicti de Visschinich et eius uxoris, pro salute et remedio animarum quondam domini Hermanni de Lobio et domine Agnetis uxoris sue parentum
529
meorum, scilicet Johannis predicti et pro anniversariis eorum et me- 1308 moriam perpetuis temporibus in dicto monasterio de Piscina sollemp- niter peragendis. Si vero dictus census debito termino eidem mo- nasterio non persolveretur, extunc pro casu huiusmodi necligentie dicta domus et area ad dictum monasterium de Piscina devolvetur. Nec ipsum censum poterunt vel debent vendere, distrahere, alienare vel obligare seu ad manus alienas quoquomodo transferre. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem ego Johannes predictus si- gillum meum pro me et Bela uxore mea predicta presens duxi appo- nendum, quo quidem sigillo ego Bela iam dicta contenta sum pro me in hac parte.
Datum anno domini millesimo trecentesimo octavo, in octava assumptionis beate Marie virginis.
Ans dem Copiarium des Klosters Weiher, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 554. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/301f8b9e-ea18-4b43-abb8-a262128efb16/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success