Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 443. , S. 445
1297, 22. Febrnar.
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Gerardus filius domini Gerardi Overstolz dicti comitis, Bruno dictus Hardevust miles, Johannes dictus Hardevust de Ringassen, Henrieus Rufus scultetus de sancto Pantalone, Emundus dictus Butze, Gerardus de Pavone, Richolfus Hircelin, Hildegerus, Hermannus fratres, Daniel Overstolz, Wernerus frater eius, Hermannus Florin, Jobannes filius domini Sy- monis de Novo-foro, Richolfus dictus Stedinc et Gerardus dictus Birklin filius Johannis sculteti, cives Colonienses, notum facimus, quod nos constituimus fideiussores et quemlibet nostrum in solidum pro mille marcis apud dominos iudices, scabinos, consules, officiates et civitatem Coloniensem, pro quibus excrediderunt nobis Hermannum dictum Morart consanguineum nostrum, quem captivaverant pro ex- cessu sap, quem perpetraverat contra eos tali conditione, quod idem Hermannus faciet emendam, quam £efati domini iudices, scabini, consules et officiati super hoc concordaverunt et statuerunt, faciet dominica die quadragesime qua cantatur Invovavit proximo nunc futura in omni forma, prout in littera, quam predicti domini iudices, scabini, consules et officip-ti super hoc confici fecerunt, continetur, nisi dicti domini iudices, scabini, consules et officiati voluerint pro longare. Sed si dictus Hermannus medio tempore aliquid faceret, quod non esset bonum vel emendam non faceret, ut deberet, nos
422
1297 moniti ex parte dominorum iudicum, scabinorum, consulum, offieiato- rum et civitatis predictorum intrabimus unum honestum hospitium, quod magistri civium, scabinorum et consulum demonstraverint nobis ad iacendum, a iacentia huiusmodi non recessuri, nec aliquis nostrnm partem suam solvendo liberabitur ab eadem, donec idem Hermannus emendam suam fecerit et suppleverit, quod medio tempore attempta- vit, vel nos satisfecerimus civitati Coloniensi de mille marcis supra- dictis, fraude et dolo penitus in hiis exclusis. In cuius rei testimo- nium nos Gerardus Overstolz, Bruno Hardevust, Johannes Hardevust et Henricus Rufus predicti sigilla nostra duximus presentibus appo- nenda, sub quibus sigillis nos alii astringimus nos ad observantiam omnium premissorum sine dolo.
Datum anno domini millesimo ccm0 nonagesimo sexto, in festo cathedre beati Petri.
Nach dem Origiual im Stadt-Archiv. Ein Siegel abgefallen, die ubrigen drei sehr verletzt .
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 443. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/3067115b-fcff-40cc-84a6-fc6ffb3761ae/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success