Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 400. , S. 407
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 400. , S. 407
9. August.
Uiscretis viris et honestis dominis scabinis, consulatui, civium magistratui ac domino Gcrardo comiti ceterisque civibus civitatis Coloniensis nos domina Cristina soror reverendi domini archiepiscopi Trevirensis, relicta quondam domini Jobannis advocati de Hunoltstein, et nos Johannes filius eius advocatus de Hunoltstein, burgravius de Berencastel et de Novo-castro et de Mandelscheyt, quicquid possunt dilectionis et honoris. Discretioni vestre conquerendo significamus per presentes, quod nobis a vestris civibus magna dampua rerum iniuste
384
1294 sunt illata, cum uunquam prius vobis vel vestris civibus aliquas mo- lestias vel dampna rerum nostri vel nos intulerimus, quare ad vos transmittimus virum litteratum, religiosum et discretum fratrem Wer- nerum de Merle ordinis fratrum minorum nostrum confessorem, 1) ilantes sibi per presentes plenum posse ordinandi de illis dampnis seu eorum restitntionibus quicquid sibi secundum dictum videbitur expedire, supplicantes attente, ut cum predicto fratre de predictis dampnis taliter componatis, ne in posterum vestris civibus ac civitati vestre aliquas molestias vel dampna a nobis vel a nostris amicis licet inviti inferri contingat. Ut autem fidem adbibeatis, quod hec a no- bis ad vos per supradictum fratrem Wernerum sint directa, quia propriis caremus sigillis, sigillum curie Trevirensis et sigillum domini Nycolai advocati de Hunoltstein presentibus litteris rogavimus apponi iu testimonium veritatis. Et nos officialis curie Trevirensis sigillum curie Trevirensis et nos dominus Nicolaus advocatus de Hunoltstein sigillum nostrum ad petitionem domine Cristine sororis domini arcbi- episcopi Trevirensis et domini Johannis supradicti presentibus duxi- mus apponendum.
Datum anno domini MCC nonagesimo quarto, in vigilia sancti Laurentii martiris.
Nach dem Original im Stadt-Arohiv. Das Siegel des Ofifioials und des Vogtes Nicolaus verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 400. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/87b7fde5-f423-48b2-8912-ca009737b32a/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success