Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 380. , S. 368
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 380. , S. 368


1292 Universis presentes litteras visuris et audituris nos Winricus de Vischenich, Theodericus de Asvelt, Thilmannus de Lunreke, Gerardus de Hockendorp, Henricus de Ossendorp, milites, Johannes dictus Bunne- kowere, Henricus dictus Grin, Schilline de Salice, Johannes do Vul- ture, Alexander de Belle et Otto frater eius notum facimus, quod nos pro Henrico dicto de Ossendorp milite de Bunna fideiussores nos con- stituimus apud consules civitatis Coloniensis pro trecentis marcis Co- loniensium denariorum usualium et dativorum et urveda ipsis facienda ab eodem, pro quibus nobis ipsum excrediderunt a captivitate exnnnc ad quindenam a festo purificationis beate Marie virginis proximo nunc tuturo computandam, tali modo, si idem Henricus ipso termino vel illo, ad quem forsitan induciatus fuerit, non redierit Coloniam in de- tentionem captivitatis sue, quod nos moniti ex parte consulum pre- dictorum intrabimus Coloniam ad iacendum in uno honesto hospitio non dormiendo de nocte more bonorum fideiussorum, a iacentia hnius- modi non recessuri nec aliquis nostrum partem suam solvendo libe- rabitur ab eadem, donec ipsis consulibus de predictis trecentis marcis per nos fuerit plenarie satisfactum et urveda predicta prestita sit ipsis ab eodem, et quamdiu idem H. vinculis non est inclusis, fatemur nos obligatos esse pro eodem fraude et dolo penitus in hiis exclusis. In cuius rei testimonium nos Winricus de Vischenich et Henricus Grin predicti sigilla nostra duximus presentibus apponenda, sub quibus sigillis nos alii sigilla non habentes obligamus nos ad premissa, hoc expresso, quod Gerardus de Hockendorp predictus unum famulum bone nationis cum equo ponere poterit ad iacendum loco sui.
Datum anno domini MCC nonagesimo secundo, in vigilia beatorum undecim virginum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das eine runde Siegel hat die Umschrift: S. Winrici de Visschenich militis, das andere dreieckige: Henrici liberi Grin civis Col.
345
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 380. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/3dc1f578-7619-436e-a3bc-e92973883a69/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success