Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 379. , S. 367
11. October.
Adolphus dei gratia Romanorum rex semper augustus illustri Jo- 1292 hanni Brabantie, Lotharingie et Lymburgensi duci principi suo dilecto gratiam suam et omne bonum. Expedit reipublice nosciturque cunetis hominibus salutare talia loca suis munitionibns penitus annullari, per quas multiplex flagitium, varia dampnorum genera et ad multorum dis pendio, utpote prede, spolia multiphariam committantur et in quibus facinorosis hominibus dabatur materia malignandi. Ad hoc habito re spect u tibi ac aliis imperii fidel ibus cupimus esse notum, quod nos, qui tenemur ex officii debito malitiis hominum obviare perpetua pro- bibitione, ex certa scientia dampnamus, ne in evum Heinricus miles dictus de Vorste vel aliquis eius beres vel quicumque alius cuius- cumque conditionis fuerit sive status aliquod castrum, munitionem seu fortalitium vel aliquid aliud, quo locum aliquo modo fortificet, presumat in loco qui dicitur Vorste, edificare vel construere in fu turum. Quare sinceritati tue committimus et mandamus precise vo- lentes, quatinus si quisquam fuerit, qui ausu temerario nostre prohi- bitioni contrarius attemptaverit in dicto loco Vorste aliquod castrum vel munitionem ut predictum est construere vel erigere, invocato au xilio fidelium imperii talem vel tales edificantem vel edificantes pro- hibeas atrociter, opus diruas, ut nulle rcliquie operis maneant super terram. Transgressores autem buius nostre prohibitionis pena centum librarum auri muletamus, quarum mediam partem volumus cedere nostro fisco, aliam partem tibi pro expensis executionis commodius faciende. In cuius rei testimonium presentes litteras maiestatis nostre sigillo feeimus communiri.
Datum Colonie quinto idus octob., indictione sexta, anno domini Mcc nonagesimo secundo, regni vero nostri primo.
Nach dem Original im Stadt-Arcbiv. Das Siegel вehг verletzt.
344
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 379. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/f1b08024-65b0-44cc-bab8-6517e8cf0ca6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success