Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 126. , S. 126
Universis et singulis tam presentibus quam futuris, ad quos pre- sens scriptum pervenerit, Fredericus decanus totumque capitulum beati Martini in Leodio salutem et cognoscere veritatem. Ad uni- versitatis vestre notitiam volumus pervenire, quod nos considerata
103
neeessitate et evidenti ntilitate ecclesie nostrc diutius inspecta habito- 1276 que in capitulo nostro ad hoc specialiter convocato inter nos trac- tatu atque consensu deliberato animo decrevimus prospicientes in melius omnia bona nostra, que habemus apud Milnehem supra Re- num Coloniensis dyocesis, vendere et pretium inde receptum in utili- tatem nostre ecclesie convertere, ita quod in posterum sit eidem ecclesie profuturum, que bona nobis minus utilia pro aliis utiliori- bus comparandis vel reemendis cum omni integritate et cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, prout ibidem iacent, vendidimus ecclesie Coloniensi pro mille ducentis et viginti marcis bonorum et legalium sterlingorum, decem solidis pro marca qualibet computandis, renun- ciando exceptioni non numerate, non solute, non tradite pecunie doli mali ac aliis omnibus exceptionibus et defensionibus generalibus et specialibus tam iuris canonici quam civilis quam etiam legibus et consuetudinibus patrie, quae contra presens instrumentum sive cyro- graphum possent obici vel opponi, ac etiam prefate ecclesie Colo- niensi de memoratis bonis modo supradicto eidem venditis usque ad annum et diem warandiam debitam ac legitimam praestare promit- timus. Ad id faciendum nos predicti decanus et capitulum sub pena centum marcarum Leodiensium specialiter obligamus, promittentes eisdem emptoribus memoratis per stipulationem sollempnem omnia et singula facere, que ad dictam venditionem de iure fuerint facienda. In cuius rei testimonium et cautelam sigillum ecclesie nostre presen- tibus litteris duximus apponendum.
Datum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, feria sexta in capite ieiunii.
Aus dem Copiarium des Domstiftes, Nr. 126, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 126. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/470c59b5-e99b-42a0-acad-d5430bcd35f1/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success