Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 43. , S. 57
23. AprU.
Universis presens scriptum visuris, nos Adolphus comes de Monte, 1271 notum facimus presentibus protestantes, quod cum viri honorabiles cives Colonienses, nostri amici dilecti, nobis et nostris fidelibus do- mino Theoderico de Elnere et Godescalco de Winthovele militibus de fideinssione, qua ad eosdem pro viro nobili domino Walramo duce1) Limburgensi sumus fideiussorie obligati, inducias dederint usque ad octavas pentecostes proximo nune futuras, promisimus et promittimus bona fide, quod elapso termino memorato Coloniam in- trabimus ad iacendum, sicut moris est fideiussorum, secundum omnes conditiones habitas in instrumento super dicti domini Walrami ducis Limburgensis liberatione confecto et nostro cum aliorum fideiussorum sigillis sigillo confirmato nulla monitione premissa, et idem facient predicti milites nostri fideles et confideiussores nostri Th. et G., qui nobiscum ad prefatos cives Colonienses sunt modo simili obligati. Ut autem dicti cives de premissis fidem habeant ampliorem, ipsis pre- sens scriptum contulimus nostri sigilli munimine roboratum. Nos vero Th. de Elnere et G. de Winthovele profitemur nos debere prout dictum est sine monitione facienda Coloniam intrare ad iacendum pro grato acceptantes inducias nobis datas ct hoc sub sigillo domini nostri A. comitis de Monte, quod presentibus est appositum, quo etiam sumus contenti et id premissa obligati esse volumus pro testamur.
Datum anno domini MCCLxx primo, in die beati Georgii martiris. Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, stehender L8we, verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 43. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/5019e22b-2415-40da-9f53-43cb7b8225f5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success