Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 398. , S. 406
15. Mai.
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Gerardus no- bilis advocatus Coloniensis et Cunegundis uxor eius legitima notum facimus, quod concessimus pro nobis et nostris beredibus in feoduni et iure feodi Heurico et Robino fratribus, liberis quondam Richwini dicti Grin, civibus Coloniensibus, theolonium in Colonia, quod pre dictus Richwiuus pater ipsorum a domino patre nostro habuit in feo- dum et iure feode possidebat, super quo theolonio Richwinus et Thilmannus fratres et coheredes Henrici et Robini predictorum re- nunciaverunt et effestucaverunt pure, simpliciter et omnino ad mamis fratrum suorum predictorum coram nobis, ita videlicet quod quatuor diebus in qualibet septimana, scilicet in feriis secunda, quinta, sexta et sabbato recipere possunt et debent thelonium in Colonia, omnibus iuribus, quibus prefatus Richwinus pater ipsorum habuit, ipsis et eorum heredibus ad habendum et iure feodi a nobis in perpettnun possidendum et quicquid ipsis deinceps cum omni iure, nsu et requi- sitione placuerit faciendum. In cuius rei testimonium et firimitatem nos Gerardus advocatus predictus sigillum nostrum duximus presen- tibus apponendum, quo sigillo ego Cunegundis sum contenta.
Actum presentibus viris discretis et honestis Johanne dicto Scherf gin milite, Godefrido dicto Grin scabino, Johanne dicto Schoneweder ac etiam fidelibus nostris Petro dicto Vetschuldere et Rutgero dieto de Puella, anno domini millesimo CCmo nonagesimo quarto, sabbato post festum beati Servatii episcopi.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Sicgel ziemlich erhalten.
383
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 398. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/679247db-1276-4f18-840b-0e6aecab4692/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success