Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 247. , S. 238
Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Ludewicus et nxor eius Gertrudis emerunt erga conventum de Steinvelt tertiam partem lapidee domus et arec opposite domni Alberonis Fleckin, que quon- dam mansio fuerat Everardi Odewin, et similiter tertiam partem do- mus et arce pistorie, que sita est iuxta domum Henrici dicti Sunere versus sanctum Lupum, uteumquc cos in utraquc domo in divisione attingent, ita quod predictus Ludewicus et uxor eius Gertrudis iurc et sine omni contradicione optinebunt.
Notum sit universis tam presentibus quam futuris, quod Elizabeth filia quandam Theodorici dicti Bischof ct uxoris sue una cum marito suo Gerardo renunciavit et effestucavit sponte, pure et simpliciter ad manus Theoderici patris sui predicti super domum ct aream sitam ante antiquam portam, que est patris sui predicti ct mansio eiusdem et super omnia bona mobilia et immobilia, que idem pater suus ha- beret et habiturus esset, ita quod ipse Theodericus pater cum domo predicta et aliis bonis suis suam possit et poterit facerc voluntatem.
215
Item notum sit, quod Theodericus dictus Bischof predictus domum 1285 suam predictam et aream eiusdem et alia omnia bona mobilia et itnmobilia, que haberet et in morte sua relinqueret, tradidit, donavit et remisit Engelradi eius uxori secunde et pueris ipsius genitis ab eodem Theoderico, ita quod iure et sinc contradictione optinebunt et divertere poterunt, salvo unicuique iure suo in domo predicta.
Actum feria quarta proxima post circumeisionem domini mcc octuagesimo quarto.
Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches, term. a sancto Lupo, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 247. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/76e662fd-be60-4a4c-881d-d4ff86258506/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success