Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 381. , S. 369
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 381. , S. 369
![00000369.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000369.png)
1292, 6. November.
Universis presentes litteras visuris et audituris ego Nicolaus dictus 1292 de Rockelingen notum facio, quod a tempore, quo fui in stipendio civitatis Coloniensis, usque ad datum presentium a consilio et civibus Coloniensibus michi est de salario meo plenarie satisfactum, sic quod me benigne reliquernnt de eisdem, de quo ipsos habeo commendatos, non moturus eis vel alicui convivium suorum super hiis questionem in faturum, quia favorabiliter renunciavi et effestucavi super omni requisitione, que michi ex quacumque causa competere posset contra eos, promittens bona fide, si indiguerint servitio meo infra tempus, quo ipsis debuissem servivisse et hoc michi demandaverint, quod ad ipsos redibo facturus sicut prius sub stipendio modo michi dato et sine dolo. Super hoc in testimonium atque fidem sigillum domini uiei Craftonis de Griphenstein militis rogavi presentibus apponi, quod nos Crafto fatemur esse verum.
Datum anno domini MCC nonagesimo secundo, feria quarta post festum omnium sanctorum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 381. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/7786f932-3ff6-4e15-b0a0-62417d8acbca/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success