Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 378. , S. 366
Adolphus dei gratia Romanorum rex semper augustus, universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Incumbit ex debito celsitudini regie maiesta- tis, ut subditis suis, quos importuna adversariorum pulsat iniuria, pa- cem instituat et quiescere faciat in tranquillitate subiectos. Eapropter tenore presentium declaramus, quod dilectis nobis civibus Coloniensibns nostris et imperii Romani fidelibus, qui pacem generalem servare iu- raverunt et quibus licet ipsis questionem movere volentibus paratos se offcrunt stare iuri coram nobis, pacem indicimus eamque servan regia auctoritate precipimus inviolabiliter circa ipsos, volentes, ut tam ipsorum civium adversan i quam omues alii in Romani imperii finibus constituti deinceps cessent a violentiis et iustitie limitibus sint contenti.
Datum Colonie quinto idus octobris, indictione sexta, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, regni vero nostri anno primo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Majestiitssiegcl zeigt noch von der Umschrift: A. ..s dei gracia Romauorum rex semper augustus.
343"
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 378. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/13a56987-e0ee-4d5f-afca-f93ad379af47/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success