useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data)  Nr. 198.
Signature:  Nr. 198.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
8chreinsnachrichten über Dispositionen, welche Gerhard Scherfgin be züglich seines Eigenthums trifft. — 1280. 1)
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 198. , S. 186
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 198. , S. 186

    Graphics: 
    x

    Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Gerardus Scherfgin miles donavit et remisit Elysabeth filie sue et marito eius Ludewico Mummarslog, item Hadewigi filie sue et Jobanni Overstolz marito eius cuilibet eorum tertiam partem aree site prope domum vocatam Gient versus monetam et tertiam partem illius partis, quam idem Gerardus Scherfgin habet in lapidea kamenata sita retro eandeui aream, sicut eam habet in sua proprietate. Item donavit et remisit cuilibet eorum medietatem medietatis dom us et aree site in platea Reni prope domum Hildegeri Hardevust versus brazicumulum. Item post mortem suam donavit et remisit cuilibet eorum duas marcas Coloniensium denariorum hereditarii census, solvendas2) singulis annis de medietate domus et aree vocate Aquis terminis infrascriptis, vide-

    ') Das vorausgehende Notum wie das letzte dieser Nota trägt das Datum 1280. 2) Die Handschrift hat: solvendis.

    163

    licet duas marcas in nativitate domini vel infra octo septimanas postea sine captione, item duas marcas in nativitate beati Johannis baptiste vel infra octo septimanas postea sine captione secundum conditiones superius expressas, ita quod iure et sine omni contra- dictione optinebunt, et dicti pueri videlicet Elysabeth et maritus eius Lndewiens et Hadewigis et maritus eius Johannes Overstolz re- nunciaverunt et effestucaverunt super omnibus bonis mobilibus et immobilibus, que dictus Gerardus Scherfgin nunc habet vel in poste- rum est habiturus, ad manus Gerardi Scherfgin predicti, expressum, quod Gerardus Scherfgin miles filius dicti Gerardi Scherfgin et uxor sua Elysabeth vel eorum heredes erga predictos Elyzabeth, Hade- wigim et maritum eius Johannem Overstolz vel eorum heredes redi- mere possunt quamlibet marcam pro 13 marcis sine omni contra- dictione. Et hec premissa omnia dictus Gerardus Scherfgin in vita sua mutare potest, si voluerit, contradictione qualibet non obstante.

    Item notum sit etc, quod predictus Gerardus Scherfgin miles do- navit et remisit cum Gertrude filia sua conventui de Dunewalde ordinis premonstratensis dyocesis Coloniensis duas marcas Colonienses hereditarii census soluendas singulis annis de medietate domus et aree vocate Aquis terminis infrascriptis, videlicet unam marcam in nativitate domini et aliam in nativitate beati Johannis baptiste cum omni captione prescripta, ita quod iure et sine omni contradictione optinebunt. Et sciendum, quod dictus Gerardus filius dicti Gerardi Scherfgin militis et uxor sua Elyzabeth vel eorum heredes erga predictum conventum de Duuewalde redimere possunt, quandocumque voluerint, quamlibet marcam pro 12 marcis Coloniensibus sine omni contradictione. Item donavit et remisit eidem conventui pio remedio anime sue et Ger- trndis uxoris sue, patris et matris et parentum suorum unam marcam hereditarii census, cuius medietas de dicta medietate domus et aree vocate Aquis solvetur in nativitate domini et reliqua medietas in nativitate beati Johannis baptiste singulis annis cum omni captione prescripta, quam marcam Gerardus filius predicti Gerardi Scherfgin vel sui heredes erga predictum conventum redimere possunt pro 18 marcis Coloniensibus sine omni contradictione. Item donavit et remisit Gertrudi filie sue sanctimoniali in Dunewalde ad tempus vite sue sex solidos Colonienses in dicta medietate domus Aquis, quorum medietas in nativitate domini et reliqua medietas in nativi- tate beati Johannis baptiste cum omni captione prescripta. Et dicta Gertrude defuncta dicti sex solidi Colon. ad predictum Gerardum filium Gerardi Scherfgin predicti vel suos hercdes libere et absolute devolventur sine omni contradictione.

    11*

    164

    1280 Item notum sit ete., quod predictus Scherfgin miles donavit et remisit conveutui monasterii sancti Pantaleonis sex solidos Colonien- ses in medietate predicte domus et arcc vocate Aquis, quorum me- dietas ipsis singulis annis solvetur in nativitate domini et reliqua medietas in nativitate beati Jobannis baptiste cum omni captione prescripta, quos sex solidos predictus Gerardus filius Gerardi Scherf- gin vel eius beredes redimere possunt pro quinque marcis Colonien- sibus, contradictione qualibet non obstante.

    Item notum sit etc, quod predictus Gerardus Scherfgin miles do- navit et remisit post mortem suam Gerardo dicto Scherfgin militi filio suo et Elyzabeth uxori sue bona sita apud Waltrappe et Kois- senburg, que tenet ratione homagii a domino archiepiscopo Coloniensi, item bona sita apud Menginnich, que fuerunt patris et matris eins- dem Gerardi, et que tenet ratione homagii a domino proposito maioris ecclesie Coloniensis, item bona sita apud Husen prope Toirnich, quc fuerunt patris et matris sui, item 13 iurnales terre arabilis, qui sunt eigen, siti apud Menginnich et quos ipsc Gerardus et uxor sua Guderadis insimul sibi comparaverunt, tali conditione apposita, ri prolem genuerint, illius sit et sic de puero ad puerum cadet, et si ultimum ex eis, antequam ad annos legitimos pervencrit, mori contigerit et dicta Elyzabeth maritum eius Gerardum supervixerit, ipsa Ely- zabeth usumfructum in dicta hereditate optinebit ct post mortem eius dicta hereditas ad proximos heredes dicti mariti eius Gerardi libere et absolute devolvetur, contradictione qualibet non obstante. Et sciendum, quod dicti Gerardus filius Gerardi Scherfgin et uxor sua Elyzabeth renunciaverunt et effestucaverunt super omnibus bonis mobilibus et immobilibus, que dictus Gerardus Scherfgin nunc habct vel in posterum est habiturus. Et premissa omnia dictus Gerardus in vita sua mutare potest, si voluerit, contradictione qualibet non obstante.

    Item notum sit etc, quod Gerardus Scherfgin miles donavit et remisit Guderadi filie sue et Ottoni dicto Balg filio Reinardi Balg marito eius in dotem sive in donationem propter nuptias 300 mar- cas Colonienses minus 10 marcis, quas idem Gerardus ipsis persolvit, exceptis 150 marcis Coloniensium denariorum, pro quibus idem Ge- rardus ipsis 0. et G. assignavit 15 marcas Coloniensium denariorum re- cipiendas singulis annis iu hereditate subscripta, videlicet 6 marcas Co- lonienses in illa mansioue, que sita est in angulo ex opposito rintzbu- dere, item 6 marcas Colonienses in domo et area vocata wolsac excepta coquina, item 3 marcas Col. in cubiculo sito in beggirgassen subtus

    165

    coquinam, in quo factor cuttellorum commoratur, et in domo et area, in 1280 qna dressillere commoratnr, hoc adiecto, quod cum dicta hereditas sive plus solvat sive minus, predictis 0. et G. sufficiet, ita tamen, quod Henricus filius dicti Gerardi Scherfgin vel sui heredes erga predictos Ottonem et Guderadim uxorem suam vel eorum heredes, quandocumque ipsis placuerit, predictas 15 marcas Col. denariorum redimere possunt pro 150 marcis Colon. denariorum, contradictione qualibet non obstante. Et sciendum, quod dicti 0. et G. renuncia- verunt et effestucaverunt super omnibus bonis mobilibus etimmobili- bus, que dictus Gerardus Scherfgin nunc habet vel in posterum est habiturus, et quamdiu dictus Gerardus Scherfgin vixerit, nihil de morte aliorum puerorum suorum predictis Ottoni Balg et Guderadi uxori sue de bonis suis cedere poterit vel debebit.

    Item notum sit etc, quod predictus Gerardus Scherfgin miles donavit et remisit Paze filie sue ct Theoderico de Cervo marito eius in dotem sive in donationem propter nuptias domum cum area sitam in Maremannsgassen in angulo prope domum Everardi ex opposito domns Basilleri versus Renum, item domum cum area sitam supra forum contiguam domui Luclinberg excepta una mansione versus portam Martis, ante et retro, subtus ct superius, prout ibidem iacent et sicut dictus Gerardus Scherfgin dictam hereditatem in sua habebat proprietate, ita quod iure et sine omni contradictione optinebunt. Et sciendum, quod dictus Gerardus Scherfgin miles vult, quod predictis T. et P. cum predicta hereditate sufficiat, quia idem Gerardus ple- nam potestatem habet uni puerorum suorum dare plus et alteri minus pro sue libito voluntatis, hoc etiam adiecto, quod dicti Theodericus et uxor sua Paza post mortem predicti Gerardi Scherfgin nichil de bonis suis mobilibus et immobilibus requirent ab aliis pueris suis, quos post se reliquerit.

    Item notum sit etc, quod predictus Gerardus Scherfgin miles do- navit et remisit post mortem suam Henrico filio suo tres mansiones situs prope predictam mansionem sitam in angulo ex opposito rintz- hndere versus iudeos; item cubiculum situm subtus trappam et co- quinam predicte domus wolsacke; item domum suam sitam prope domnm vocatam esche versus brazicumulum, quc est suum anseddil, salvo conventui de prato sante Marie omni iure suo in eadem domo, qne est suum anseddil; item domum cum area sitam ante altam partam, que nunc est molendinam; item tertiam partem domus et aree site in brazicumulo prope domum vocatam erfte versus brazi- cumnlum, ante et retro, subtus et superius, prout dicte hereditates ibidem iacent et sicut eas dictus Gerardus Scherfgin in sua habebat

    166

    1280 proprietate; item 14 solidos Col. hereditarii census in domo et area sita ante portam egilstein, in qua faber commoratur; item aream sitam prope eandem portaui egilstein; item 10 iurnales prati in Kente; item 30 iurnales terre arabilis apud Menginnich, quos idem Gerardas habet ratione homagii a comite Juliacensi; item ad- vocatiam de Keldinnich, quam habet a comite Katzzinelenbogin ra- tione homagii; item dit eigengut ibidem videlicet terre arabilis, quam dictus Gerardus et vxor sua Guderadis, dum viverent, insimul emerunt, exceptis 12 iurnalibus terre arabilis, qui sunt Gerardi Scherfgin filii predicti Gcrardi Scherfgin et uxoris sue Elisabeth. Item dictus Gerar- dus Scherfgin assignavit dicto Henrico filio suo quatuor marcas Col., quas ratione homagii tenet a domino comite de Monte, quas idem Henricus iam suscepit ab ipso domino comite de Monte ratione ho- magii, de quibus quatuor marcis Col. idem dominus comes redemit 2 marcas Colonienses pro 20 marcis Col., quas dictus Henricus ipsi domino comiti de Monte in bonis suis vocatis eigin sitis apud Men- giunich demonstrabit. Item assignavit post mortem suam eidem Hen- rico filio suo quatuor marcas Col. requirendas a Waleramo Juliacensi domino de Bergheim, quas tenet ratione homagii ab eodem. Item assignavit ei post mortem suam 6 marcas Col. recipiendas a iudeis quas tenet ratione homagii a domino archiepiscopo Coloniensi. Item as- signavit er post mortem suam 3 marcas Col. requirendas, quas tenet ratione homagii a domino G. de Limpurg. Item assignavit ei post mortem suam quinque marcas Col. requirendas, quas tenet a domino duce Limburgensi, ita quod dictus Henricus predicta bona iure et sine omni contradictione optinebit. Et hec premissa omnia dictus Gerardus Scherfgin miles in vita sua mutare potest, si voluerit sine omni contradictione.

    Item notum sit etc, quod predictus Gerardus Scherfgin miles do- navit et remisit Berte uxori sue et liberis eius, quos de eo genuit, domum cum area vocatam domus Saphiri sitam supra forum Greco- rum cum curia et pomerio ad ipsam domum pertinentibus, ante et retro, subtus et superius, prout ibidem iacet et sicut idem Gerardus dictam hereditatem in sua habebat proprietate; item domum cum area, que fuit Conradi Uanken, sitam supra ripam retro domum dicti tierardi Scherfgin, que est suum anseddil, ante et retro, subtus et supeiius, prout ibidem iacet et sicut in sua habebat proprietate, sa- lvo Arnoldo dicto Ungevuch omni iure suo in eadem; item curiam apud Kcldennich cum suis attinentiis que idem Gerardus emit erga Payuum de Keldennich; item advocatiam, quam ipse Gerardus habet ibidem a domino comite de Monte; item piscinam et terram ara

    167

    bilem, quas idem Gerardus emit ibidem erga Cunradum de Kelden- 1280 nich; item curiam de Toirnich cum terra arabili, nemore, pratis et aliis omnibus attinentiis; item terram arabilem, que eigin vocatur, quam ipse Gerardus emit post mortem Guderadis uxoris sue apud Mengiunich erga Wilhelmum de Menginnich, Schottonem et uxorem suam et pueros eorumdem, et in hiis bonis apud Menginnich, que vocantur eigengut, ipsa Berta et pueri eius demonstrabunt domino de Vaikinburg ratione homagii 40 marcas Coloniensium denariorum. Item assignavit ei post mortem suam 6 marcas Monasteriensium denariorum recipiendas, quas tenet ratione homagii a domino epi- scopo Monasteriensi. Item assignavit ei post mortem suam 5 marcas Colonienses requirendas a domino episcopo Leodiensi, quas ratione homagii tenet ab eodem. Item scienduiu, quod dictus Gerardus Scherfgin donavit et remisit post mortem suam dicte Berte uxori sue ct pueris eius, quos de ipso genuit, omnia bona sua mobilia et snppellectilia, et etiam suam partem molendini dependentis in Reno vocati walemulen ad quitandum debita sua, que rationabiliter re- quisita fuerint, et ad redimendum hereditatem suam, cum eo quod superfuerit de eisdem bonis, solutis debitis supradictis, ita quod dicta Berta et pueri eius predicti dicta bona iure et sine omni contradictione optinebunt, tali conditione apposita, si prolem genuerint, illius sit et sic de puero ad puerum cadet et si ultimum ex eis, antequam ad annos le- gitimos pervenerit, mori contigerit, et dicta Berta maritum eius Gerar- dum supervixerit, ipsa Berta usumfructum in dicta hereditate optinebit et post mortem eius dicta hereditas ad proximos heredes dicti Gerardi Scherfgin militis libere et absolute devolvetur, contradictione qualibet non obstante. Et hec premissa omnia dictus Gerardus Scherfgin in vita sua mutarc potest, si voluerit, sine omni contradictione. Actum anno domini mcclxxx mense aprili.

    Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches term. Martini et Colum., im Stadt- Archiv.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.