Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 98. , S. 95
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 98. , S. 95
![00000095.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000095.png)
![00000096.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000096.png)
Gtiter t1275).
Predilectis consanguineis suis dominis B. et H. et Vogeloni dictis Coulinge H. et L. fratres de Mfilengassen salutem in auctore salutis. Vestre dilectionis constantiam, que nobis grata semper extitit et ac- cepta, suppliciter exoramus, quatenus nobis et pueris nostris intuitu dei et dilectionis consanguinitatis assistere et iuvarc velitis, sicut affectuose multotiens laborastis, adhuc labore non omittatis, ut here- ditas nostra nobis et pueris nostris serviat. Item vos rogamus et monemus, quod de omni bono nostro et puerorum nostrorum cogitare et laborare velitis, secundum quod de vestra dilectione plenarie con- fidimus attendentes scriptum esse, quod exhibitio operis est probatio dilectionis et fides sine operibus mortua est; attendentes etiam, quod invenitur scriptum esse, quod afflictis nimis nou afflictio est addenda, sed potius misericordia inpendenda. Valete in domino Jhesu Christo, vestri totaliter sumus tam corporibus quam rebus; valete et precipite nobis semper. Insuper ego H. vobis significo, quod Johannes Tol- nere et Bliza uxor sua et Ida sorores mee michi et pueris meis hereditatem meam auferre intendunt, quam pater meus et ma- ter mea bone memorie donaverunt, confirmaverunt, secundum quod
72
1275 ostendere ct probare per litteras snper hoc confectas et vivos testes apertissime possum; michi assistatis, quod hoc valeam non verborum foliis sed promptis obsequiis inperpetuum erga vos et vestros deser- vire. Ego Ludewicus vos domine Hermanne cognate dilecte moneo et rogo, quod cingulum uxoris mee argenteum me rehabere faciatis vel estimationem ipsius...')
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das von aussen aufgedruckte Siegel ab- gefallen. Wir lassen diesen Brief gleich hinter den den Ludwig von Muhlengassen betreffenden Urkunden folgen, weil er sich auf dieselbe Sache bezieht. Im Jahre 1290 ist in einem Schreinsnotum (Ant . berlicus) die Rede vom Tode des Ludovicus de Mulengassen senior und dessen Gemahlin Christina; entweder ist diese Christina Ludwig's zweite Gattin, oder der hier genannte Ludwig ist ein anderer, als der in diesen Urkunden vorkommende.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 98. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/ab33014a-9e6a-4c2c-a406-2b88b9d007e2/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success