Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 550. , S. 548
1308 Universis presentes litteras visuris et audituris nos Johannes Raitze sancti Lamberti Leodiensis, Rutgerus sancte Marie ad Gradus Colo- niensis ecclesiarum canonici, Theodericus dictus Gyr scabinns Colo- niensis, Beatrix eius uxor et Aruoldus dictus Raitze, liberi et heredes bone memorie quondam Johannis dicti Raitze militis scabini Colo- niensis notum facimus, quod nos de comtuuni et unanimi nostra vo- luntate vendidimus, tradidimus et remisimus Johanni de Cornu sororio nostro et Florette sorori nostre eius uxori ementibus sibi erga nos pro certa summa peennie, videlicet quingentis marcis Coloniensis pa- gamenti, quas nos ab eis recepisse et nobis pleue solutas esse recog- noscimus, medietatem hereditatis site circa monetam Coloniensem, sicut ipsc dictns quondam Johannes Raitze miles pater noster ipsam hereditatem in sua habuit proprietate, cuius etiam hereditatis aliam medietatem idem dictus quondam Johannes pater noster predicto Jo- hanni de Cornu sororio nostro cum dicta Floretta sorore nostra dedit seu donavit in donationem propter nuptias, et renunciamus pure, simpliciter et de plano super dicta totali hereditate per presentes, sicut et renunciavimus in presentia reverendi patris et domini nostri domini Henrici Archiepiscopi Coloniensis, qui sepedicto Johanni sororio nostro dictam totalem hereditatem concessit ratione homagii, ac ali- orum plurium (idedignorum, ita quod ipsi Johannes de Cornu et Flo- retta dictam totalem hereditatem iure et sine contradictione optine- bunt et divertere poterunt quocumque voluerint. Super hiis in tesli- monium ego Johannes canonicus sancti Lamberti Leodiensis predictus sigillum meum pro me et ego Theodericus dictus Gyr sigillum meum pro me et dicta uxore mea duximus presentibus apponenda. Ego vero Beatrix uxor sigillo dicti Th. mariti mei in hac parte, nos etiam Rutgerus et Arnoldus predicti sigillum officialitatis curie Coloniensis pro nobis rogavimus presentibus appendi litteris in testimonium pre- missorum omnium, quod et nos officialis curie Coloniensis ad preces dictorum Rutgeri et Arnoldi presentibus apposuimus in testimonium premissorum omnium.
525
Actum et datum anno domini millesimo trecentesimo septimo, 1808 feria sexta post octavam puriticationis beate Marie virginis.
Nteh dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Officials verletzt, das zweite Siegel hat die Umschrift: S. Johanuis dicti Kaze can. Leodien., das dritte, drei Greife, zeigt noch von der Umschrift: .. .lemanni de...
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 550. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/8302334c-bd9e-449b-bbc5-b46bd7493f95/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success