Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 438. , S. 440
Notum sit universis tam presentibus quam futuris, quod magister Lutehinus, scolasticus ecclesie sanctorum apostolorum Coloniensis et
') Das voraufgehende Xotum, wie auch das nachfolgemle, tritgt das Datum 1296. 2) Das Folgende ist nicht zu lesen.
417
Aleydis soror eius tradiderunt et remiserunt proprietatem medietatis J296 domus site ante portam Martis directe ex opposito contra cippum versus plateam lapideam, usufructu eisdem et eorum cuilibet, quoad vixerint, reservato in dicta medietate domus predicte, ad vicariam, quam magister Hartlevus frater eorum canonicus ecclesie sanctorum apostolorum predicte constituit et ordinavit in ecclesia sanctorum apostolorum predicta ob salutem et remedium anime sue et parentum suorum in perpetuum, et babebit presbiter dictam vicariam semper telebrans in capella sancti Nicholai eiusdem ecclesie missam pro de- functis, quando ebdomedarius non fuerit; verum quia plures presbi- teri vicarii reperinntur celebrantes in dicta capella, ille erit presbiter vicarius, qui dictam habebit hereditatem, quem quatuor presbiteri canonici habentes prebendas sacerdotales in dicta ecclesia et qui pre aliis ad aliquos speciales articulos sunt astricti, eligunt et semper eligent in perpetuum, quotiens vacare contigerit dictam vicariam, et eidem vicario census sive redditus medietatis domus antedicte assi- gnabuntur, contradictione aliqua seu alicuius non obstante, tali con- ditione, quod magister Lutginus et Aleydis predicti obtinueruut sibi potestatem mutandi omnia et singula premissa in vita sua, si vo- luerint, et sciendum, quod Aleydis predicta tradidit et remisit ma- gistro Lutgino scholastico fratri suo predicto potestatem suam, ita quod ipse solus premissa omnia et singula mutare poterit in vita sua, si voluerit.
Actum anno domini mcclxxxxvi.
Aus einem Schreinsbuche des Schreins s. Martini, term. ant. Lewenstein, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 438. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/b32c3234-c5ec-4a58-b8d6-da57c209ab86/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success