Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 302. , S. 301
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 302. , S. 301

Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos scabini, consules et universitas populi opidi Bunnensis serenitatem pacis, quam dnces, comites, nobiles Coloniensis provincie neenon viri honorabiles cives Colonienses matura deliberatione conceptam hiis diebus pro tranquillitate temporum statuerunt, que pax revera filiis sancte matris ecclesie et christifidelibus expedit universis, quam nos etiam deo teste semper affectantes letanter suscipimas agentes in hoc gratias deo, qui totius pacis est auctor, unanimiter approbamus. Et propterea quia in hac pace nichil aliud nisi honor dei queritur et utilitas rei- pnblice conquiritur, nos ad eius observationem infra terminos ad hoc prescriptos per statuta comperi secundum omnes dicte pacis conditio- nes, que in litteris super hoc confectis continentur, una cum prefate pacis auetoribus et universis ipsi paci inclusis et adhuc includendis tenore presentium obligamur. Promittimus etiam et in hoc existimus debitores prestandi nos obsequium viginti virorum decenter armato- rum pro prefate pacis defensione, si, dum necessitas ingruerit, fueri- mus requisiti, parati nichilominus cum maiori obsequio nos exponere in auxilium dicte pacis defensoribus per nostra confinia contra dicte pacis et patrie turbatores. Ut hec autem pacis confederatio obser- vanda ex parte nostra rata permaneat, presentem litteram nostro si- gillo communitam in testimonium dedimus super eo.
Datum et actum anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, in vigilia beati Petri ad vincula.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, abgebildet Bd. 2 Nr. 14, ziemlich gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 302. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/cd64f4b4-af66-4955-a1a5-2d4e5ced387f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success