Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 142. , S. 142
In nomine domini amen. Henricus dei gratia prepositus, Bernar- dus decanus totumque capitulum ecclesie saneti Severini Coloniensis universis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quia iam du- dum cum Gerardo filio quondam Hermanni dicti comitis cive Colo- niensi contentionem habuimus super quibusdam deeimis, quas nobis competere dicebamus in vinea, et quibusdam areis edificiorum curtis sue site ante Ulreporzen, quam idem Gerardus nunc inhabitat, pro eo, ut contentio huiusmodi finem reeiperet, placuit nobis ex utraque parte, quod vocatis senioribus parrochie nostre saneti Severini, qui- bus id constaret, audiretur et discuteretur, de quibus partibus vinee et curtis ab antiquo esset deeimarum solutio facienda, et prout ipsi discuterent et diffinirent, ita in posterum a nobis hincinde servan deberet. Discussum est itaque et diffinitum ab ipsis senioribus, quod unus iurualis et dimidius vinee site infra murum sive munitionem curtis predicte in illo latere, quo contingit curiam Constantini dicti Overstoltz versus vicum, qui protenditur ad sanctum Panthaleonem, prepositure ecclesie nostre ad solutionem deeimarum teneatur et quod de ovibus exeuntibus de illo ovili, quod situm est in dicta curte iuxta murum versus plateam lapideam, que dicitur Ulregassen, mi nuta agnorum decima teneatur, et quod ipsa curtis in omnibus aliis, que sita sunt infra murum sive munitionem ipsius, a qualibet deei marum solutione libera sit ab antiquo. Igitur nos prepositus, deca nus, capitulum predicti huiusmodi seniorum parrochie nostre discus
119
sionem sive diffinitionem contenti prefato Gerardo et heredibus suis 1276 presentes litteras sigillis nostris communitas coneedimus profitentes, quod nec ipse Gerardus nec heredes sui de vinea aut aliqua alia parte curtis sue predicte ad ampliorem decimam, quam predictum est, teneatur. Insuper nos Henricus prepositus sub testimonio capituli oostri predicti dictam decimam ad tempora vite nostre concedimus cidem Gerardo et heredibus suis, ita tamen, quod pro decima vinee dimidiam marcam Coloniensem et pro decima agnorum duos solidos Colonienses singulis annis in festo beati Remigii nobis solvent et nltra id nichil ab eis requirere possumus nec debemus.
Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, vigilia beati Andree apostoli.
Aus dem Cartular von St. Severin, f. 187, im Provincial-Archiv zu Dttsseldorf.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 142. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/d5cc7540-15d1-4c83-86d1-7bac6dcd273a/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success