Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 124. , S. 123
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 124. , S. 123


1276, 6. Februar.
Universis Christi fidelibus, quibus presens scriptum fuerit exhibi- tum, Nennekinus dictus de Wippervoirde et Gertrudis uxor eius ci- ves Colonienses salutem in eo, qui salvus est omnium et salvator. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos pro salute anime nostre damus et dedimus domui sancti Spiritus in Co- lonia in elemosinam septem solidos et sex denarios Coloniensium denariorum legalium perpetuo de domo nostra dicta Dollendorp sita apud domum Leonis presbiteri ecclesie sancti Gereonis versus capel- lam beati Quintini sitam in vinea apud sanctum Gereonem annis sin- gulis persolvendos ita videlicet, quod predicti septem solidi et sex denarii in vigilia omnium sanctorum quolibet anno in domum sancti Spiritus predictam super asserem1) assignentur. In cuius rei testi- monium presens scriptum sigillo plebani nostri sancti Cristoferi in Colonia rogavimus communiri et nos plebanus ad preces predictorum Xennekini et Gertrudis uxoris eius sigillum nostrum presentibus duximns apponendum.
Actum et datum in crastino beate Agathe virginis anno domini Mcc septuagesimo quinto.
Aus dem Rentenbuch des h. Geisthauses, f. 152, im Archiv der Armenver- nltnng.
') asser = Pfahl, Brett; hiervon die Bezeichnung: die Armen auf dem Brett, d. h. die Armen, deren Namen auf dem Brett verzeichnet waren.
7*
4848S3
100
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 124. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/f862d649-0f8f-4188-ac78-332121e499d8/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success