Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 407. , S. 436
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 407. , S. 436




') Aus der Urkunde ist ein StIIck ausgerissen; es fehlen etwa zwei Wdrter.
2) Es fehlen etwa drei Worter.
3) Es feblen ctwa drei Worter.
*) Der Anfang des Wortes ist ausgerii>sen.
") Wahrscheinlich hat „seiiedictusu gestandeu.
425
dictum kalterusen. Placuit etiam vtrique parti, ut ego frater alber- 1260 tus essem superior, ut si forte non concordarent arbitri predicti et mediatores, ego secundum gratiam mihi datam moderarer, qualiter fieret recompensatio aliqualiter competens domino abbati et conuentui, et quicquid ego arbitrando pronunciarem, hoc Ciues Colonienses ad- implere tenerentur et hoc idem sufficeret dictis abbati et conuentui Tuiciensi, sicut in litteris compromissi super hoc confectis plenius continetur. Inuocato igitur auxilio diuino arbitris et mediatoribus non consentientibus arbitrando pronuncio, quod Ciuitas Coloniensis reedificare teneatur residuam partem dormitorii ad modum, quo in- ceptum est. Edificabit etiam ad modum eundem domum, que con- iuncta est dormitorio, que nouum dormitorium vocari consueuit. In ecclesia etiam ipsa edificabit requiem sancti Heriberti, Baptisterium, domum organorum, quatuor ostia ferrea sub choro, fenestras superiores reintegrabit et repagula ferrea, que in ascensu chori et in fronte chori fuerant, reponet. Et vncos in gyro chori, in quibus dorsalia et vela suspendi consueuerunt. Ad ostia etiam claustri et ecclesie seras apponet. Edificabit etiam ecclesiam parrochialem competenter, preter hoc quod turrim non habebit sed campanile ligneum desuper po- situm, in quo campane suspendi possint et pulsari. Partem autem turris maioris ecclesie deicient Ciues Colonienses et ante ostium edificabunt decens atrium, sub quo stare possint, qui ad audienda dinina conuenerunt. Campanile autem aliud, in quo suspendi possint maioris ecclesie campanc et pulsari, edificabunt predicti ciues in loco, vbi prememorati Philippus prepositus susaciensis et ego fra- ter albertus duxerimus fore edificandum, dummodo tolerabilis sit locus ille abbati et conuentui et ex alia parte Ciues Colonienses inde gra- uari non possint. Quia uero ex turribus et munitionibus, que iuxta claustrum Tuiciense et ecclesiam fuisse noscuntur, multa hinc inde orta sunt dispendia, arbitrando pronuncio, exnunc per dictos abba- tem et conuentum nullas inibi turres fore6) edificandas. Hec autem edificia Ciues fideliter edificabunt non tempore hiemis, ita quod a festo sancti Remigii proximo futuro per annum omnia sint completa. Statim tamen requiem sancti Heriberti et ea, que in maiori ecclesia edificanda sunt, edificabunt. Interim tamen edihcabunt in aliis edificiis et precipue in residuo dormitorii, ita quod, sicut diximus, in pre- scripto termino omnia sint completa. Pronuncio etiam arbitrando, quod Ciues Colonienses Capellam sancti Laurentii et hospitale et
e) Das Wort ist sehr verwischt.
426
1260 quecumque alia sunt edificia confracta intra emunitatem claustri uel extra sita reedificare non teneantur. Item arbitrando pronuncio, quod Ciues Colonienses, sique res ad monasterium siue ad personas Tui- cienses pertinentes siue per monachos siue per Ciues indagate, libe- rentur a Ciuibus Coloniensibus et dicto monasterio libere restituan- tur. Et hec indagacio duret usque ad medium quadragesime proximo nunc futurum. Procurabunt etiam bona fide tam abbas et conuentus Tuiciensis quam Ciues Colonienses, quod venerabilis pater dominus Conradus Coloniensis archiepiscopus preceptorie mandet omnibus ali- quid de rebus dicti monasterii habentibus uel scientibus, quod infra prescriptum terminum restituant uel prodant in domum fratrum ordi- nis predicatorum in Colonia assignando. Quod si non fecerint, ex- communicationem exnunc late sentencie incurrant. Pro omnibus autem aliis dampnis siuc rapinis siue iucendiis siue quibuscumque aliis modis monasterio Tuiciensi et personis illatis ad dictum monasterium per- tinentibus, arbitrando pronuncio, quod Ciues Colonienses ducentas marcas legalium denariorum Coloniensium duodecim solid. pro marca qualibet computatis dictis abbati et conuentui Tuiciensi soluere te- neantur, ita quod philippum hardeuust de tanto debito expediant, quantum de summa memorata abbas et conuentus sibi duxerint esse persoluendum. Arbitrando etiam pronuncio, quod a decem marcis, in quibus abbas et conuentus Ciuibus Coloniensibus tenebantur, sint absoluti abbas et conuentus, sed ciues Colonienses sedes, que in choro maioris [?] *) ecclesie confracte fuerant, reedificare non teneantur. Hiis itaque pronunciatis quesiui a partibus in nostra presentia constitutis, si hoc tenere et implere vellent et dixerunt, quod sit. Auctoritate igi- tur compromissi in me facti precepi partibus, ut hec inuiolabiliter obseruarent. Placuit etiam partibus, quod si aliquid deinceps oriretur questionis de predictis, quod hoc dominus philippus prepositus susa- ciensis et ego frater albertus descindendi [sic] plenariam haberemus potestatem. Omnibus hiis peractis precepi, ut ista littera duplicata sigillis abbatis et Conuentus et Ciuitatis Coloniensis muniretur et vtrique parti vna assignaretur.
Actum et pronunciatum anno domini mccl Nono, kal. Marcii. Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel der Stadt K6ln fehlt.
r) Das Wort theilweise ausgerissen.
427
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 407. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/0085fb42-10b3-427b-8fa2-b066ee008b30/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success