Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 10. , S. 29
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 10. , S. 29


Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis ciuibus Coloniensibus salutem et apostolicam benedictionem. Etsi multi scan- dalizati fuerint super facto karissimi in christo filii nostri illustris regis Ottonis in Romanorum imperatorem electi, uos tamen in fideli- tate semper regia perstitistis et in suis ei temptationibus assistentes non potuistis a deuotione ipsius et obsequio separari, sed tanto am- plius fuistis in eius deuotione feruentes, quanto auxilio et obsequio uestro amplius indigebat. Super hoc ergo uestram commendamus
16
1204 constantiam et prosequimur actionibus gratiarum. Quoniam sicut ma- ter filii uteri sui obliuisci non potest, sic nec uos eidem regi potestis deesse, quem, quoad imperium pertinet, genuistis. Si manutenetis igitur plantam uestram, erigatis utiliter, quod plantastis, impletis laudabiliter sollicitudinem plantatoris, et preter id, quod planta uestra uobis ad fructus uberes obligatur, nos quoque uobis constituitis for- tius debitores. Ne igitur maculam in gloria uestra ponatis, si con- uersi retrorsum manus retrabatis ab aratro et anteriorum obliti ad posteriora vos, quod auertat dominus, contrabatis, sed inueniamini potius non habentes maculam neque rugam, uniuersitatem uestram monemus et exhortamur in domino et per apostolica uobis scripta mandamus, quatenus non obstante cuiuscumque mandato, si forte fieret in contrarium, cum ad illud nolumus uos aliquo modo teneri, firmiter in bono proposito persistentes non deficiatis, sed proficiatis potius et persistatis in finem, donec ad uos assequamini de legitimo certamine uestro coronam, et rex ipse auxilio uestro diadema imperii consequatur. Sane cum hucusque pondus diei et estus portaueritis quasi soli, absit, ut alii sine uobis in labores uestros introeant et me- tant cum exultatione, quod cum anxietate nimia seminastis, sed plan- tam uestram taliter foueatis, ut cum maturauerint fructus eius, men- snram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem in sinum uestrum non refundat solummodo, sed effundat et iuxta obsequiorum uestrorum multitudinem beneficiorum uobis copiam largiatur.
Datum Laterani vim. kal. Maii, pontificatus nostri anno septimo. Aus dem grossen Privilegienbuch, f. 2.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 10. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/0727ca00-dd1f-44ec-83c3-54edc4b237a9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success