Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, lVr. 23. , S. 40
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, lVr. 23. , S. 40



27
nuncios laborabit apud dominum papam pro domino Adolfo, ut ipse 1206 sedem Coloniensem optineat; et si id quoquomodo apud dominum papam poterit obtineri, vel per gratiam vel per iusticiam, civitas Coloniensis gratum habebit eum et serviet ei, in quibus debet, tam- quam domino. Si vero id apud dominum papam nullomodo obtineri poterit, cives ab amtcu suis et cognatis qui huic composicioni inter- fuerunt, videlicet duce Lotharingie, comite Gelrense, comite Julia- cense, comite de Monte, comite de Hostaden, comite de Kessele, Her- manno advocato, deinceps nullatenus inquietabuntur. Et quemcunque dominus rea; principaliter, et dux Lotharingie, cum prescriptis magna- tibus terre pro episcopo habere voluerint, civitas ipsum pro epi- scopo habebit, excepto domino Adolfo. Item dominus rex omnia iura et consuetudines a patre vel a fratre suo imperatoribus au</w- stis vel ab altero' eorum per privilegia ipsis concessas, autentico privilegii sui ei confirmabit et inviolabiliter observabit. Item quic- quid cives Colonienses vel in sale vel in vino seu quacumque alia re, per indebitam exactionem cuiquam damai intulere, de eo ipsi de cetero absque omni iuris vindicta libert et absoluti remanebunt; et quicquid etiam occasione gwerre ipsis civibus dampni illatum est, sine omni querela inultum remanebit. Item de voluntate et gratia domini regis erit, quascumque municiones de propriis rebus in muris suis construxerint. Item clerici quicumque sive laici qui in hac forma composicionis remanere voluerint, salvi sint tam in rebus quam iu personis. Qui vero eam recusaverint, pro inimicis imperii habeantur, uec aliqua eis in civitate habitacio concedatur, nec etiam aliquam vel in rebus vel in personis pacem habere debent. Item quicumque habentes possessiones infra muros civitatis, tempore gwerre a defen- sione civitatis se subtraxerunt, de singulis marcis redituum per- solvent marcam nummorum. Item cuicumque civium Adolfus archi- episcopus quondam vel Bruno archiepiscopus monete vel telonii reditus impignoraverint, ipsi debitum suum recipieut, et nichil praeter sortem; exceplis feodis iheoderici de Eremporzen, qui optinebit pignora et beneficia in moneta, secundum privilegium ab Adolfo archiepiscopo sibi collatum. Ita quod predicti creditores cer- tam debiti sui reddant rationem coram eis, quos magnates terre ad hoc constituerint; persolutis vero debitis si quid superfuerit, ad con- silium regis et prescriptorum magnatum erit. Item cives Colonienses inducias habent de fidelitate facienda domino regi usque ad domini- cam Invocavit me, et statim illo termino elapso facient ei fidelitatem tamquam domino et regi suo; et quod istud tunc fiat, iuratum est Colonie a duobus milibus hominum et amplius; et ne violetur hec
„18
1206 composicio, data fide promisit dux Lotharingie et prescripti comites. Item si occasione huius composicionis quisquam cives Colonienses gra- vare praesumeret, dominus rex principaliter ipsos manuteuebit et magnates etiam terre ipsos omnibus modis iuvabunt. Ipsi etiam Bur- geuses ad hec observanda magnatibus terre assistent. Item exactiones indebitas quas facere consueverunt tempore gwerre, de cetero non recipient; et per hanc formam composicionis in continenti in gratia domini regis erunt, et salvis rebus et personis per totum imperium, quocumque voluerint, ibunt.
Aus Pertz, Monumenta leg. II. pag. 209. Die in Cursivschrift gedruckten Buchstaben waren in der Handschrift (13. Jahrh, Königl. Bibliothek zu Berlin) unleserlich und beruhen auf Conjecturen. Pertz. — p. 27: Kessele u. theoderici, unsere Conjectur. fur die Pertzische: Kuke u. telonio; cf. Urk. Nr. 27.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) lVr. 23. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/127b3e62-8501-4b5d-a167-2072b5fd8cf8/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success