Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 205. , S. 216
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 205. , S. 216


205
et ipsi comiti suisque heredibus contra omnem hominem seruabunt. 1240 Comes vero in medietate predicti castri homo legius erit b. Petri et archiepiscopi et cum ipso eis contra omnem hominem seruiet. Archi- episcopus vero de ipso castro se iuvare poterit contra quemlibet hominem, preterquam contra comitem de Monte. Idem facere potest comes preterquam contra archiepiscopum. Si vero archiepiscopum et comitem gerras inter se mouere contingeret, castrenses gerra durante castrum tenebunt, ita quod neuter eorum de ipso se contra alterum poterit iuvare, et pace inter eos reformata possessione sua quilibet gaudebit. Item vigiles et portenarii fidelitatem archiepiscopo et co- miti facient sicut et castrenses. Item archiepiscopus et comes equas eis facient expensas. Item comes edificabit mansionem suam in eo loco, quo ab antiquo fuit, eque altam et bonam mansioni archi- episcopi, et exinde neuter eorum edificia sua altiorabit, omnes autem turres castrensium in altitudine equales erunt, nec altiores erunt quam sit altior ex eis modo. Item non fiet diuisio castri per murum vel per aliquod interpositum. Item si archiepiscopum mori contigerit, castrenses castrum idem tenebunt b. Petro et comiti de Monte, quo- usque alius fuerit in episcopum electus. Item archiepiscopus tot ha- bebit castrenses quot et comes, et ipse comes totidem quot et archiepiscopus habet. Ut igitur hec firma perpetuo obseruentur, pre- sentem paginam sigillo nostro fecimus communiri.
Acta sunt hec Colonie, anno d. Mill. ducentesimo quadragesimo, in crastino Egidii.
Aus Lacomblefs Urkundenbuch, II. Nr. 249.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 205. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/1c4a8596-ef17-4b4b-83a1-3459f175608e/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success