Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 497. , S. 556
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 497. , S. 556


545
habebat a curte nostra in Kuninstorp, legauit ecclesie sanctorum 126G apostolorum Colonie, nos in propria persona bona, que feodum fue rant, post mortem magistri Gerardi Adolpho de Bintzuelt cano- nico sanctorum apostolorum nomiue ecclesie sanctorum apostolo- rum concessimus et alia bona videlicet molendinum in Seflsdorp et agri pertinentes ad curtim predictam similiter eidem concessa fue- runt, nomine ecclesie predicte, et nulli aliquid iuris recognoscimus in omnibus bonis predictis nisi ecclesie sanctorum apostolorum et in eisdem bonis ecclesiam sanctorum apostolorum, quantum possumus, defendemus. Si qua etiam aliquando concessio facta fuerat Gerardo dicto Roitestoc, illa facta fuit nomine magistri Gerardi et ad ipsius commodum et utilitatem, de bonis autem curtis in Kuninesdorp Adol- phus prefatus omnia iura faciet curti et nobis census et debitas pen- siones persoluendo. In cuius rei testimonium presentem litteram con- scribi fecimus et nostro sigillo communiri. Si uero bona uacare con- tigerit per mortem uel renunciationem illius, qui rcceperat ea, que feodum prius fuerant, nichil plus requiretur, nisi quantum census no- mine solet solui. Nos conuentus sancti Pantaleonis confitemur, predicta esse facta, sicut dictum est, et nostrum sigillum huic littere duximus apponendum.
Acta snnt hec coram uasallis nostris uidelicet Henrico Rufo, Lo- dewico, Euerardo, Johanne, Gerardo et quam pluribus aliis uasallis nostris et aliis personis.
Datum in octaua Petri et Pauli apostolorum anno domini mille- simo ducentesimo sexagesimo septimo.
Aus dem Cartular von St. Aposteln, f. XXX. (Gel. farrag. XII. f. 307.)
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 497. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/2f08d94e-a5a5-4b45-9894-a0f5baac3816/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success