Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 319. , S. 344
333
tiam presentis littere tenor peruenerit, pacem ct salutem in domino 1253 perpetuam. Ad remouendum omnem dubietatis scrupnlum et ut per- petua huiusmodi rei memoria habeatur, vniuersitati vestre duximus declarandum, quod cum capitulum ecclesie sanctorum apostolorum in Colonia ita conuenisset cum Henrico dicto Bintup ciue Coloniensi et suis heredibus, quod dictus Henricus et sui heredes eis vendiderunt omne ius, quod a nobis habebant in xII iurnalibus terre sitis conti- guo inter viam, qua exitur a porta erea et inter viam, qua exitur a porta Hanonis Colonie versus Leprosos, qui sunt allodium nostrum et in eisdem agris siue iuri, quod in eis habebant, coram nobis et alias, ubi necesse fuit, yisto et debito modo renunciassent, nos me- morato capitulo dictos xiI iornales donauimus et concessimus libe- raliter et cum debita solempnitate adhibita ad annuum censum per- petuo ac hereditario iure possidendos. De censu vero inde persol- uendo ita conuenit inter nos, quod cum capitulum ante dictum de quolibet iurnali nobis persoluere deberet duos solidos Colonienses, que summa ascendit ad duas marcas, talem cum eis fecimus permu- tationem siue recompensationem, quod liberate erimus a censu v so- lidorum, in quibus ipsis tenemur singulis annis de quadam decima et quibusdam agris sitis apud Merlemunt, quos tenemus ab eis et sic defalcatis v solidis non tenebuntur nobis persoluere de predictis xii iurnalibus nisi xix solid. Colon., hiis videlicet terminis et sub hac pena, ita quod medietatem dictorum xix solidorum persoluent annuatim in festo beati Martini et aliam medietatem in purifi- catione beate Marie. Et si defecerint in solutione dicti census ad primum et ad secundum terminum, current eis sex hebdomade post ultimum terminum videlicet festum purificationis, infra quas etiam si non soluerint, statim eis elapsis cadent ab omni iure, quod habuerunt in iurnalibus supradictis, et iidem ad monasterium nostrum libere re- uertentur. In huius autem rei robur et testimonium presentem lite- ram conscriptam prefato capitulo contradimus sigilli monasterii nostri munimine consignatam.
Anno domini millesimo ducentesimo L. tertio, mense Maio. Aus dem Liber rubeus von St . Aposteln, f. 16.
334
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 319. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/3673f252-773c-4c83-96f8-34089e618f03/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success