Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 166. , S. 179
In nomine domini amen. Ne gestarum rerum memoria processu temporis euanescat et pereat, discretorum uirorum prudentia solet
Am Schlusse der Abschrift in Gelen. farrag. steht beigefiIgt: In lib. priuileg. fol. I. infra iu margiue habeutur sequeutia: annodomiui trecentesimo LXXvI fundata et dotata cst hec ecclesia cum collegio et congregatione cauonicoruin a sanctissimo Seuerino Colouiensi archiepiscopo.
168
1237 eam per litteras eternare. Sciant igitur uniuersi tam presentes quam posteri, quod ego Henricus Burgrauius Coloniensis de consilio et consensu scabinorum Coloniensium vendidi ciuibus Colon., scilicet ec- clesiis et tam clericis quam laicis, qui domos habent sitas colonie in vico, qui dicitur under gademin, officium siue ius meum, quod habeo in demoliendo siue frangeiulo ea, que Colonie in domibus et edificiis sunt ante edificata, que vulgariter dicuntur vurgezimbere, pro quinqua- ginta marcis coloniensis monete, quas me ab eisdem fateor rccepisse et numeratas esse, renuncians, quoad hoc exceptioni non numerate et non tradite pecunie, ita quod tam ego quam mei heredes in perpe- tuum non debeamus demolire siue frangere in dicto vico ea, que sunt ante edificata, hoc tamen modo: vicus iam dictus ex parte una pro- tenditur a domo quondam Ychonis, eadem exclusa, usque ad finem domus quondam Gozwini dicti Minnevuz, eadem inclusa, in qua viti parte potest quilibet ante edificare tecta siue hallas latas ad longi- tudinem septem pedum, in qua etiam parte, sicut modo se habent edificia ibi sita, ita semper stabunt, si dominis suis placuerit. Ex altera vero parte, illi parti opposita, dictus vicus protenditur a mo- — neta usque ad pontem iacentem iuxta macellum iumediate, in qua parte sicut modo se habent edificia ante et retro ibi sita, ita semper stabunt, si dominis suis plaenerit, preter ea edificia, que ad altitudi- nem muri eorum ciuium, qui varias pelles vendere consueuerunt, que ad altitudinem sedecim ulnarum extendentur, que huic ordinationi nolumus subiacere. Si vero eiusdem partis edificia aliquo casu de- structa fuerint vel ex beneplacito dominorum mutari siue exaltari contigerit, poterunt usque ad altitudinem eiusdem muri et non supra reedificari. Cuius muri altitudo extenditur ad longitudinem sexdecim ulnarum coloniensium; sed a fine muri huius pars, que versus mone- tam protenditur, non ultra ulnas quindecim in altitudinem extendi- tur. Ut autem hec in perpetuum ualeant et robur habeaut stabilita- tis, hanc cartam exinde conscribi et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Ad maiorem autem cautelam huius carte transcriptum feci- mus in scrinio officialium parochie s. Martini in Colonia reponi.
Acta sunt hec Colonie anuo d. mccxxxvii in vigilia domini nostri Jesu Christi, presentibus et tamquam testibus ad hoc rogatis et vo- catis: Ricolfo de sub macello. Herimanno comite. Godescalco dicto Ouerstolz. Theoderico dicto Gir, scabinis. Constantino de s. Laurentio. Brunonc dicto Buntebart. Brunone nepote quondam Remigii. Waltelmo de Adfiht ct Heidenrico, ciuibus Coloniensibus, et ceteris quam plu- ribus viris discretis et honestis.
Aus dem Cartular vou St. Aposteln (Gelen. farrag. xII. f. 237).
169
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 166. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/4503b955-43f2-4787-bef8-41e3ea8ddb50/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success