Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 250. , S. 263
') quoad vixero.
252
1246 lonia ordinis cisterciensis uniuersis Christi fidelibus presens scriptam intuentibus perpetue beatitudinis consortium. Ut omnis in posterum tollatur dubietas, ad notitiam uniuersorum cupimus peruenire, quod nos quandam domum nostram wollingsgassen in parochia s. Cuniberti sitam, quam Johannes de Bopardia et Clementia uxor eius nec non et filii eorum Ricolphus et Adam ciues colonienses a nobis in pensione annua tenuerunt, hospitali s. Andree libere contulimus et absolute titulo proprietatis cum suis attinentiis perpetuo possidendam hac ad- iecta conditione, quod prenominati ciues quatuor solidos et sex de- narios annuatim hospitali prefato persoluent, uidelicet in natiuitate domini xxvII denarios et totidem denarios in festo s. Johannis Baptiste. Adiectum quoque est, quod si predictos Johannem et uxo- rem eius Clementiam uel ipsorum heredes supradictam domum uen- dere contigerit, eam uendere non poterunt, nisi de uoluntate et con- sensu hospitalis memorati saluo per omnia censu, qui de ipsa debe- tur eidem. Insuper si domum eandem aliquo casu comburi contigerit, prelibati J. et C. uel eorum heredes ipsorum propriis expensis re- edificabunt. Quod si non fecerint, nihilominus censum debitum de area terminis statutis hospitali persoluent. Preterea hec interuenit conditio, quod si prenominati Ricolphus et Adam sine prole disces- serint, supradicta domus ad hospitale idem libere et absolute reuer- tetur. E contra prescriptum hospitale tradidit et misit ecclesie nostre libere et absolute aream quandam prope nos in Berlecho sitam et nichilominus decem denariis, quos ecclesia nostra de alia area ibi- dem sita ecclesie s. Andree annuatim soluere cousueuit in festo s. Andree ipsi ecclesie singulis annis persoluet. Ut ergo hoc factum nostrum ratum permaneat et incouuulsum, presentem paginam exinde conscriptam sigillo nostro et abbatis nostri de ualle s. Petri cister- ciensis ordinis capituli s. Andree et Pelegrimi decani s. Andree pro- uisoris hospitalis eiusdem sigillis fecimus communiri. Testes huius rei sunt Pelegrimus decanus s. Andree. Henricus scholasticus. Theo- dericus custos. Engelbertus de palmerstorf. Hermannus de vreisheim et alii quam plures.
Actum et datum anno domini mccxl sexto, mense Maio.
Kach einer Copie.
253
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 250. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/45551d89-253b-4c09-bc1c-1b3bfcb9a595/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success