Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 28.
Signature: Nr. 28.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Heinricus abbas
deuo- tumque capitulum s. Pantaleonts in Colonia tam presentibus quam futuris.
Uniuersitati fidelium notum esse volumus, quod dominus Hen- ricus de Vlmene de
partibus grecie veniens, inter pretiosas reliquias cranium s. Pantaleonis pretiosi
martyris secum detulit, hoc tamen diuina clementia sic ordinante, illud siquidem ad
instantiam et fide- lem petitionem venerabilis abbatis domini Alberti de Lacu ecclesie
nostrc promisit, et interuentione Cfinradi monasteriensis ecclesie in Meineuelt
scolastici nobis contulit, et per ipsos honorifice destiuauit. Super quo facto,
beniuolentie et gratissimp collationi respondere vo- lentes, prefato domino H. et
uxori eius domine Irmingardi et fratri eius domino Siberto, et sorori eius Irmingardi
venerande magistre in insnla, germanis cius, neenon C. iam dicto scolastico plenius
fraternitatis nostre concessimus consortium. Preterea ad confirmandum inter nos et
ipsum vere et indissolubilis amicitie viuculum, ad peti- tionem ipsius, pro quacunque
persona sui generis ad seruitium dei et s. Pantaleonis idonea petere decreuerit,
prebendam hereditarie con- cessimus, ita etiam ut una exspirante alia ab eiusdem
generis pro- cedens linea subrogetur. Verum enimuero ne quod absit in posterum inter
consanguineos ulla fiat petitionis disceptatio, decreuimus ut huius scripti heres
primogenitus sit possessor, neenon collati beneficii sit perpetuus institutor. Huius
rei gratia sepe dictus H. et ipsius proximi a progenie in progeniem fidele et nobis et
bonis ecclesie nostre in omnibus patrocinium promiserunt. Hec ut rata permaneant et
inconvulsa, per inpressionem sigilli abbatis nostri et ecclesie nostre, nec non
abbatis s. Martini et abbatis in Lacu fecimus communiri.
Die Abtei St. Pantaleon zu Koln bekundet, wie sie den Schadel ihres Patrons
erhalten habe. — Koln, 1208. Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 28. , S. 47
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 28. , S. 47
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 28. , S. 47
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 28. , S. 47


Actum solempniter in nostro capitulo anno verbi incarnati mccviii, epacta i. Indictione xi.
Aus Lacomblefs rrkundonbuch, II. Nr. 23.
a
34
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 28. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/50f5e4a3-8756-424d-9b12-b15fe78f972d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success