Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 121. , S. 138
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 121. , S. 138


H. dei gratia sancte Colonieusis Ecclesie Archiepiscopus Omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino. Notum facimus uni- uersis, quod cum coram Prioribus colon. et ministerialibus nostris monetarios nostros, qui Husgenoze dicuntur, super electione et insti- tutione monetariorum, qui et Hfisgenoze appellantur, conuenissemus, ipsi presentibus Prioribus et ministerialibus Ecclesie nostre, scabinis et aliis uiris honestis constanter asscrebant, quod ius electionis et institutionis monetariorum ab antiquissimo tempore tam ipsi quam antecessores eorum habuissent, ita quod cum aliquem uel aliquos ex eis sine filio laico legitimo decedere contingeret, ius illud apud ipsos maneret, quod liberam haberent faenltatem nnum uel plures eligendi et instituendi, prout eisdem monetariis uideretur expedire et hoc es sent parati sacramento suo declarare. Nos igitur attendentes eorum fidelitatem et multa seruitia, que nobis sepius fideliter exhibuerunt, de consilio Priorum et ministerialium nostrorum dictum ius eis reco- gnouimus et confirmamus, ita quod nec per nos nec per successores nostros aliqua questio moueri uel iniuria ipsis possit aut debeat in posterum inferri, sicut in litteris nostris nostro et Ecclesie Colon. si- gillis communitis continetur expressum, Sacramentum autem eorum propter quadragesimam distulimus recipere usque post octauas Pasche, quando poterunt licite iurare. Ne igitur hoc factum apud aliquem possit in dubium deuenire, presentem paginam nostro et Ecclesie Colon. sigillis fecimus corroborari.
Datum anno domini mccxxx.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Sicgel gnt erhalten.
127
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 121. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/46f04aac-ed68-43ee-a69a-18ad78ce8bd0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success