Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 242.
Signature: Nr. 242.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in christo
filiabus virginibus continentibus castitatem deo uouentibus per Theu- toniam
constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Gloriam uirginalem et castimonie
decus, sine qua nemo ad uisionem dei po- terit peruenire, beata dei genitrix virgo
semper Maria prima morta- lium domino consecrauit, que, dum celestis uite propositum
tenuit, ad diuinitatis federa patribus repromissa peruenit. Vobis itaque post odorem
unguentorum Regine virginum tante perfectionis imitationem querentibus in eo, quem
genuit, cuius nomen unguentum effusum ex- titit, ut ipsum diligatis, adolescentule,
congaudemus firmam spem fidu- ciamque tenentes, quod dum carnis spurcitiis abdicatis
in disciplina morum profectuque uirtutum humane conditionis iura transcenditis
expectatione modica laborantes ad sponsi celestis eterna gaudia per- tingetis. Quia
igitur felicitatis huius ineffabile premium non inchoan- tibus repromittitur, sed
perseuerantityus in consumatione prestatur, vniuersitatem uestram monemus, rogamus et
obsecramus attentius in eo, qui pudicitie zelator et ultor est iniurie, obtestantes,
ut continue- tis finem principio, vespertinum sacrificium matutino, scientes, quia
zelotypus est iesus et aliquem sibi preferri non patitur, qui certo federe pollicetur
diuinitatis sue participium sponse sue, si ei perseue- rauerit et dampnationis eterne
suppHcium, si fidem primam fecerit irritam, comminatur. Vcrum quia nos, qui licet
indigni vicarii eius sumus, agonem uestrum non solum uotis et precibus uirtutum domino
commendare uolumus, sed etiam apostolice [sic] prerogatiua fauoris et specialis gratie
prosequi pro iesu christo sponso uestro debemus, personas et bona uestra sub beati
Petri et nostra speciali protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio
communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis
infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre-
Papst Innocenz IV. ermahnt die deutschen Nonnen zu strenger Keuschheit. — Lyon,
1245, 18. Juli. Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 242. , S. 255
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 242. , S. 255
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 242. , S. 255
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 242. , S. 255


16*
244
1245 sumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se nouerit incursurum.
Datum Lugduni, xiiii. kalend. Julii, Pontificatus nostri anno Tertio.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum vorhanden.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 242. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/8138be7d-d553-4ee3-bd2f-60f1c347f611/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success