Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 164. , S. 178
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 164. , S. 178

Fredericus dei gratia romanorum imperator semper augustus, Je- rusalcm et Sicilie rex, per presens scriptum notum esse cupimus uniuersis, quod cum pro parte Coloniensis archiepiscopi quereretur in sententia coram nobis, assistentibus in nostra presentia principibus et aliis pluribus baronibus imperii, utrum extra ciuitatem suam ut infra in iurisdictione ciuitatis ipsius possit iudicio presidere, dictante sententia principum extitit promulgatum, quod extra ciuitatem suam sicut et infra in iurisdictione ipsius, que banmile uulgariter dicitur, possit lcgitime iudicio presidere et de sue iurisdictiouis hominibus iusta iudicia exercere. Ad huius itaque rei memoriam preseutem sen- tentiam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari. Datum apud Spiram, anno dominice incarnationis Millesimo ccxxxvII, mense Junii, indictione x.
Aus Lacomblefs Urkundenbucb, II. Nr. 215.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 164. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/4dfbc963-4cca-472a-9bfb-8526f70931f0/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success