Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Ricolfus dictus
cum Wena et vxor sua Hadewigis, Winricus de akara et vxor sua cristina ex una parte et
Johannes cum vxore sua Glizmfide ex altera vnanimi voluntate et cum Dispositione 1)
scabinorum et officialium in hoc conuenerunt, quod idem ricolfus cum vxore sua et
Winricus cum vxore sua vicum illum, qui su dicitur, situm inter hereditatem dicto- rum
Ricolfi et Winrici et hereditatem, quam Johannes et vxor sua predicti hereditarie
acquisierunt erga ecclesiam vilicensem inter ha- starios in foro integraliter
remiserunt prefato Johani et vxori sue Glizmudi et eorum heeredibus tali conditione,
quod hereditas illa ricolfi et Winrici arcum et castum situm ante ianuam infra domum
uersus stratam cum lumine et fenestris imperpetuum, prout nunc ibi iacet, sine omni
contradictione obtinebit, hoc etiam adiecto, quod idem iohannes et vxor sua Glizmudis
aut eorum heredes fluxum aque duorum lapidum imperpetuum, sicut nunc siti sunt, in
hereditate pre- dicta Ricolfi et Winrici inferius et superius cum eorum exspensis per
fistulas plumbeas et per sias uersus stratam deducent, sine lesione hereditatis et
domus memorate ricolfi et Winrici predictorum, tali eciam promisso, quod sepedictus
iohanes et vxor sua Glizmudis aut eorum heredes cum edificio hereditatis, quam tenent
hereditarie ab ecclesia vilicensi, lucem domui predictorum Winrici et Ricolfi inferius
et superius minorare, peiorare aut obstruere imperpetuum non pote- runt aut debebunt.
Item promissum est, quod desuper callum positum hereditatis ecclesie vilicensis dicto
Ricolfo et Winrico aut eorum he- redibus cum ipsorum muro in altum ascendere licebit
et in murum
Bicolfus und Winricus nebst Frauen iibertragen eine „Su" (Rinne) unter
bestimmten Verpflichtungen und Berechtigungen. 1262, 13. Januar.
Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 429. , S. 458