Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 24. , S. 42
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 24. , S. 42
') Die Haudschrift hat: ciuim.
29
eiuitatem manntenere et honoribus pariterque utilitatibus ipsius pro- 1207 uidere semper decernentes, de liberalitate regia concedimus ipsis at- que confirmamus, ut ipsi apud bohpardiam nullum persoluant the- loneum nisi tale, quale ipsi ab antiquo illic persoluere consueue- runt, apud vverdam vero ab omni theloneo et exactione liberi sint penitus et absoluti. Si vero aliquis ciuium de colonia a theloneariis nostris culpetur, quod ipse merces ducat alienas, de quibus persol- uendum esset theloneum, ipse sacramento proprie manus sue interpo- sito sine ulteriori protractione et omni grauamine se de hoc expur- gabit, et hoc facto sine offensa liber et absolutus abibit. vniuersa quoque thelonea iniusta et de nouo instituta omnesque indebitas exactio- nes ubique in imperio nostro ipsis elidimus et amputamus et omni- modis regia auctoritate inhibemus. Item concedimns ipsis et indulge- mns, ut ipsi in muris suis quascunque uoluerint municiones de pro- priis rebus suis constrnendi liberam habeant facultatem. De moneta vero coloniensi sic ordinamus atque statuimus, ut ratum id et inuio- labiliter obseruetur, quod continetur in priuilegio, quod nos super eodem articulo indulsimus fideli nostro adolfo coloniensi archiepiscopo eo tempore, quando inter nos et ipsum reconciliatio facta fuit et compositio, statuentes et regia auctoritate precipientes, ut nulli de ee- tero persone alte uel humili, ecclesiastice vel secculari, hanc nostre confirmationis diualem paginam licitum sit infringere seu aliquo ei temeritatis ausv obuiare. vt autem hec ipsis in euum firma et in- conuulsa permaneant, presentem exinde paginam conscribi et regie maigestatis karactere iussimus consignari. Testes autem huius rei sunt: Cvnradus spirensis episcopus. Cunradus haluerstadensis episco- pus. Heinricus dux brabancie. Heinricus dux de limpurc. Willelmus comes iuliacensis. Lotharius comes de hoistaden. adolfus comes de . monte. Heinricus de wassenberc. Heinricus comes de kessele. alber- tus comes de eberstein. Otto comes de gelre. Hermannus comes de rauensperc. Hermannus aduocatus coloniensis. Cunradus puer de bohpardia. arnoldus burggrauius de hamerstein. Johannes frater suus. Gerhardus de sinzeche et alii quam plures.
Signum domini Philippi secundi romanorum regis inuictissimi. Acta sunt antem hec apud coloniam anno dominice incarnacionis mcCvII. Regnante domino philippo secundo romanorum rege glorio- sissimo, anno regni eius x.
Datum apud coloniam per manus domini Sifridi regaKs aule pro- thonotarii pridie kalendas maii. Indictione x.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel wohl crhaltrn.
30
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 24. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/5869ed09-b319-4544-ae41-123482833055/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success