Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 56. , S. 81
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 56. , S. 81


In nomine domini. Bruno dei gratia abbas sancti Martini in Co- lonia. Notum facimus tam presentibus quam futuns, quod nos do- munculam quandam citra superiorem ciuitatis turrim secus plateam, que mimorum [sic] appellatur, sitam cuidam Tirrico et nxori eius Hilde- gundi ac eorum heredibus in perpetuum hereditario iure possidendam donauimus. Huius autem concessionis talis est pactio, ut nobis exinde in festo s. Agnetis II solidos annuatim persoluant, insuper et cen- sum, que curie dicitur, nec non et omne ius ciuile, qualecumque fieri contigerit, ipsius aree possessores absque diminutione nostri census
5*
G8
1217 amministrabunt. Si uero, quod absit, dicti possessores eandem domun- culam incendio amiserint, siue quouis alio infortunio grauati fuerint, ita ut prescriptum ius exsoluere non ualeant, tam ad dictam aream nostram, quam ad contiguam eius, que supradicti Tirrici et beredum eius esse dinoscitur, respectum habebimus nostreque erunt potestatis absque omnis contradictionis obiectione, quo usque debitum ius, sicut scriptum est, totum recipiamus. Hec autem ut rata et inconuulsa at- que posteris utiliter cognoscenda permaneant, presentem paginam presentium sigillorum testimonio communiuimus. Testimonium etiam sibi quilibet inspector habeat presens scriptum per medium incisum.
Acta sunt hec anno domini mcCxvII. ordinationis nostre anno vI. pridie idus Junii.
Aus dem Cartular von St. Martin, f. 20.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 56. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/592efb0f-43d6-4fac-bec0-722faa4edfe4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success