Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 386.
Signature: Nr. 386.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Godefridus Harde-
1258 uust et uxor sua Hadewigis quartam partem hereditatis subscripte et Bruno frater
suus et uxor sua Sophia quartam partem eiusdem hereditatis, reliquam uero dimidietatem
hereditatis eiusdem filii quon- dam Alexandri dicti iudei, scilicet Petrus et uxor sua
Blithildis ter- ciam partem dimidietatis hereditatis eiusdem, Daniel et uxor eius
Richmfidis terciam partem, et Alexander et uxor sua Ida terciam partein hereditatis
eiusdem emerunt sibi ac suis heredibus erga Sca- binos, Officiales parochiarum
ceterosque ciues Colonienses pro sex- centis marcis Coloniensium denariorum pecunie
tradite et numerate ac in communes vsus Ciuitatis Coloniensis conuerse, duodecim
solidis pro marca qualibet computatis, ita quod liberam quocumque volue- rint dictam
subscriptam hereditatem potestatem habchunt, sine aliqua uel aliquorum secularium seu
religiosorum contradictione, reseruata tamen Scabinis, Officialibus ceterisquc ciuibus
Ciuitatis Coloniensis libera potestate, quod quandocumque voluerint, poterunt reemere
sub- scriptam hereditatem pro integra et totali summa predictarum sex- centarum
marcarum sine aliqua predictorum emptorum, uel aliorum, ad quos siue in vita eorum uel
post mortem ipsorum deuenire contigerit prescripta
hereditas,contradictione,protractione seu effestucatione, etiam si infra annos fucrint
constituti, uel ad annos peruenerint, siue sint seculares uel religiose persone. Sunt
autem hee hereditates, scilicet in parochia sancti Martini octoginta scampna seu banci
carnificum, vno minus. Item quindecim cubicula, in quibus pelles varii vendun- tur.
Item in parochia sancte Brigide duo cubicula contigua cubiculo Godefridi de Wederhane
prope stochus, versus Ledersnider. Item nouem cubicula, incipientia a K,indeschoen,
lineariter versus monetam et Ledersnidere. Item super insulam quatuor cubicula et duo
cubi- cula, que intersecat uel diuidit paruus vicus tendens uersus aquilam. Item vnum
cubiculum, quod tenet Hermannus Sfinere de ciuitate. Item unum cubiculum infra Laen,
retro stochus, quod tenet Johannes Vuley. Item vnus bancus, quem tenent Hermannus de
Nussia et Bliza uxor sua, oppositus eorum mansioni, et in foro piscium tredecim banci
salmonum. Prescriptas uero hereditates sicut ciuitas tenuit et possedit in sua
proprietate libere obtinebunt, ut supra scriptum est.
Gottfried Hardeuust und seine Frau Hadewigis etc. kaufen die Fleisch- banke an
St. Martin, 15 Gaddemen etc. — 1258, 1. August. Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 386. , S. 413
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 386. , S. 413
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 386. , S. 413
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 386. , S. 413


Actum anno domini mccl octauo in vinculis beati Petri.
Aus einem Fascikel eines Schreinsbuchs im Archiv des Landgerichtes.
ii. 2G
402
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 386. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/75cafb73-6e11-4316-b121-7376a017755c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success