Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 451. , S. 482
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 451. , S. 482
471
mata fideliter assistendo. Quam diu uero in obsequiis nostris exti- 1263 terit, per quemlibet mensem ei ad expensas suas sex marcas colon. den. dabimus. Et si militem ad nostrum adiutorium secum adduxerit, tunc ei pro eiusdem militis expensis persoluemus tantundem den. per mensem. Eidem uero Nobili et suis bominibus Coloniam intrantibus tales condiciones et conuenciones seruabimus, quales in litteris predi- ctorum dominorum Comitis et fratris sui in casu consimili exprimun- tur. Si vero, quod absit, inter predictum Nobilem et nostros conciues aliquam discordiam emergere contingat, talis discordia sedabitur inter nos iuxta formam in litteris predictorum dominorum contentam. Pro supradictis autem conuencionibus et condicionibus firmiter obseruandis et fideliter adimplendis, eidem Nobili et heredibus suis, qui castrum suum Louvenbergh obtinebunt, viginti marcas annuorum reddituum infra Coloniam in hereditate racionabili assignauimus, quos redditus nec ipse Nobilis nec aliquis heredum suorum vendere, in feodum dare vel alienare poterunt nec debebunt. Et nos Harpernus de Louwen- bergh Nobilis antedictus tenore presencium recognoscimus supradicta omnia vera esse et ad ea fideliter seruanda et adimplenda nos fide data corporali et iuramento prestito obligauimus et pro nobis ac he- redibus nostris per presentes litteras obligamus volentes, ut quilibet heredum nostrorum, qui castrum nostrum Louvenbergh obtinebit, pre- dictas conuenciones, condiciones seu promissiones ac obligaciones in- nouet, adimpleat et obseruet. In cuius rei testimonium atque fidem nos Judices, scabini, Consilium ac ciues predicti ex vna parte et nos Harpernus Nobilis antedictus ex altera sigilla nostra presentibus lit- teris duximus apponenda. Et habet vtraque pars consimiles litteras vtrisque sigillis signatas.
Actum et Datum publice in domo ciuium Coloniens. anno domini mcc sexagesimo Tercio, in vigilia asscensionis domini.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Stadtsiegel beschadigt, das Siegel des Harperuus von Ldwenberg ichon erhalten. Die Drkuude iat doppelt vorhanden.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 451. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/77a988e1-fed7-4d8c-8493-a5b2b1a4182b/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success