Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 66. , S. 93
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 66. , S. 93


80
1219 pro iure, quod dicitur curmeide, dabit custodi sancti Gereonis xI I solidos, ad quem predictus census pertinet, et erit liber ab omni penitus cuiuslibet exactiouis grauamine, nisi si predictum censum infra xim dies post festum sancti Martini non persoluerit, debito iure exigatur et infra tricesimum defuncti uel defuncte alius uel alia nominabitur et eligetur et ita usque in infinitum, sicut de curti in Crele dictum est. Ceterum area piscine totalis, in qua claustrum fun- datum est, cum omnibus attinentiis, que pertinere uidebatur ad ter- minum sancti Christofori, libera et absoluta erit, ita tamen quod in recompensationem sepulture singulis annis in festo sancti Gereonis sacerdoti sancti Christofori idem conuentus piscine xII denarios per- soluet. Item conuentus piscine xI I iurnales habet secus portam Fri- sonum, pro quorum decimis III solidos sacerdoti sancti Christofori annua pensione soluet perpetuo et de areis iacentibus secus Scha- porcin annuatim vII denarios et obulum in purificacione beate Ma- rie eidem sacerdoti iure perpetuo persoluet, ita quod predicti xiI iurnales et predicte aree libere et absolute erunt perpetuo ab omni decimarum siue cuiuslibet exactionis grauamine, nisi si forte pre- dictum censum seu pensionem infra xim dies post festum sancti Jacobi non persoluerint debito iure exigatur. Preterea idem conuen- tus piscine v iurnales habet secus claustrum, unde1) sacerdos idem decimas exigere habebat, pro quibus decimas de aliis v iurnalibus iuxta sanctum Gereonem recipiet. Ne autem factum istud ab aliquo successorum nostrorum noua aliqua adinuencione captiose turbari contingat seu recidiuo dolore in questionem reuocari possit, presentis scripture testimonio et sigilli nostri inpressione confirmare curauimus.
Anno ab incarnacione domini mccxviiii. Testes sunt: Heriman- nus choriepiscopus. Theodericus bonus. Lutgerus custos. Otto de erpe- rode. Hermannus camerarius. Simon de bfidersche. yngrammus. Wil- helmus. Reinerus. Egidius et alii quam plures.
Aus dem Cartular des Klosters Weiher, f. X.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 66. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/92411cb1-6907-43e1-9715-166f75edbc7a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success