Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Kr. 109. , S. 129
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Kr. 109. , S. 129


In nominc domini. Ego Ludolfus dei gratia abbas sancti Martiui in Colonia cunctis hoc scriptum inspecturis in perpetuum. Uniuersitas hoc scriptum legentium recognoscat, quod pie recordationis Theode- ricus custos s. Heriberti Tuitii in edificiis cuiusdam domuncule nobis satis utiliter subuenit, ita sane ut ex eadem domo, que tota per in- cendium deperierat, ecclesie nostre marca annuatim persoluatur. Nos igitur eidem Theoderico pro beneficii sui uicissitudine plenam frater-
') Provins, eine alte Romerstadt, war spater Sitz der Grafen von Champagne. Von dieser Stadt fiIhrt die Moncta Campaniae deu Namen: Moncta Pruvi- nensis. Du Cange, Gloss. IV. 980.
118
1228 nitatem et prebendam unanimi uoluntate sicut uni ex nostris con- cessimus, ad instantiam quoque ipsius dc ipsa eadem marca duos so- lidos ad sollempnitatem s. Heriberti et II solidos ad translationem ipsius sancti in albis sollempniter celebraudam et ad anniuersarium eiusdem Theodorici singulis annis deuote peragendum I I sol. pro la- boris sui consolatione fratribus nostris annuatim ministrari statuimus. Ne quis autem in posterum hanc institutionem infringere presumat, presentem paginam per penam cxcommunicationis et sigilli nostri appensionem roborauimus.
Scripta sunt hec anno gratie mccxxviii.
Aus dem Cartular von St. Martin, f. 19.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Kr. 109. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/7ca35410-7d78-4037-9312-927e35a9eed0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success