useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 53.
Signature:  Nr. 53.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In nomine domini. Ego Ludolfus dei gratia abbas uniuersis Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis in perpetuum. Uniuersitas hanc paginam legentium recognoscat, quod ego collegii mei usibus debita deuotione consulens de reditibus ex iuris ratione michi specialiter prouenientibus hec bona, que in presenti pagina sunt scripta, conpa- raui. In uilla scilicet, que Hunephe nocatur, uineam a quodam oppi- dano Johanne nomine pro vIIi marcis Coloniensis monete emi, can- demque uineam dicto uiro et eius heredibus coram supradicte uille scabinis et ciuibus colendam concessi sub hac scilicet discretione, quod sepedictus uir eiusque heredes im amas uini Bunnensis mensure nobis annuatim exinde persoluant. Si uero soluere neglexerint nel contempserint, ipsa eadem ninea nobis libere cedat. Partem etiara uinee, quam in Wise conparaui, reliquis uineis nostris, quas ibidem habemus, pro duabus amis annuatim inde accipiendis apposni. Simi- liter etiam de xmi iugeribus fertilium agrorum, que curtibus nostris in Wise et in Solre adieci, vi solidos solui annuatim institui. Tractum etiam in reno uersus Flithert duobus uiris Waldeuero et Herimanno eorumque heredibus pro marca annuatim inde soluenda concessi. Snper hiis autem bonis habito collegii nostri consilio decreui, ut prior
Der Abt Ludolf von St. Martin tibertragt erblich seine Gtlter ra Honnef, Weisi und Soller, und trifft Bestimmung tlber die den Brildern der Abtei zu gebenden Beichnisse. — 1216.
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 53. , S. 77
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 53. , S. 77

    Graphics: 
    x

    G4

    1216 ecclesie nostre in temporibus discretis consolationem fratribus nostris inde ministret. Decreuimus igitur ob spem eterne retributionis per singulas quadragesime dies dominicales xvIII denarios ad cenam fra- trum ministrari, totidem quoque denarios in singulis diebus illis, quos sollempniter in albis celebrari instituimus, ne labor murmurationem ingerat, prior fratribus amministrabit. Sunt autem hii dies: dies sancti Heriberti, octaua ascensionis domini, translatio sancti Martini, dies sancte Marie Magdalene et Pantaleonis martiris, octaua omnium san- ctorum. Hiis etiam sollempnitatibus quattuor sabbata in honore beate uirginis Marie in albis celebranda instituimus, que tamen sabbata in arbitrio prioris dimisimus, nt dum ei uisum fuerit, infra octauam omnium sanstorum et natiuitatem domini cum simili consolatione, ut supra dictum est, ea celebrari iubeat. Hoc etiam firmiter obseruan- dum, quod in anniuersario pie recordationis Brunonis abbatis tuicien- sis et patris et matris mee de supradicto censu fratres nostri similem consolationem percipient. In nostre autem uocationis anniuersario fra- tribus vI solidos, custodi unum, famnlis signa ecclesie compulsantibus vI denarios dari constituimus. Quicumque hanc dispensationem in- fringere temptauerit, a consortio fidelium separetur. Scripta sunt hec anno incarnationis domini mcCxvI.

    Aus dem Cartular von St. Martin, f. 14. (

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.