Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 13. , S. 31
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 13. , S. 31



2
18
1205 contra voluntatem monetariorum in moneta locare uoluerunt, de con- silio priorum ecclesie Coloniensis et fidelium nostrorum sub frequencia multorum tam nobilium quam ministerialium consuetudinem illam in- justam, quam quidam antecessores nostri contra jus, vt prediximus, juri eorum asscripserunt, quia ex suscepti regiminis oflBcio fideles no- stros protegere et eos in sui juris conseruacione clementer confouere tenemur, penitus aboleuimus, statuentes, quod nunquam nos vel ali- quis successorum nostrorum contra voluntatem ipsorum aliquem Mo- netarium, qui Hnsgenoiz nuncupatur, eorum officio superaddet, vel deinceps super hoc verbo grauabit eos seu jura monete vel consue- tudines, quas ab antiquo optinuit, vsque ad tempora nostri presulatus deinceps infringere presumat. Ad maius quoque juris eorum robur et euidenciam statuimus et priuilegio nostro eis confirmauimus, quod quamdiu magistro monete ab archiepiscopo Coloniensi ipsis constituto secundum jus monete obedire voluerint et suo stare judicio, non sunt vltra super hoc ad nostrum uel ad alicuius alterius judicium seu eciam successorum nostrorum coartandi saluo jure nostro et successo- rum nostrorum. Volentes igitur hoc factum nostrum racionabile per- petua frui firmitate, presentem paginam exinde conscriptam sigilli nostri karactere jussimus communiri, districte sub anathemate preci- pientes, ne alicui persone cuiuscunque condicionis huic nostre confir- macioni aliquo improbitatis ausu in posterum liceat contraire vel eam quacumque occasione infringere. Huius rei testes sunt: Engilber- tus maior prepositus in Colonia. Theodericus prepositus scti Gereonis. Theodericus prepositus s. Andree. Theodericus prepositus s. kuniberti. Godefridus Capellarius. Gerardus prepositus xanctensis. Otto comes Gelrie. Wilhelmus comes Juliacensis. Arnoldus comes de Altena. Eue- rardus comes filius eius. Lotharius comes de Hoistaden. Adolphus comes de Monte. Adolphus comes de Marka. Henricus comcs de Huckenswaga. Hermannus aduocatus Coloniensis. Hermannus marscal- cus. Henricus de alpheim. Henricus de volmuntsteyne. Gerardus snair. Theodericus de Munichusin. Otto camerarius. Adam pincerna. Henricus dapifer. Henricus marschalcus. Pelegrimus notarius et alii quam plures.
Acta sunt hec anno dominice jncarnacionis mcciiii, primo anno consecracionis domini nostri Philippi Romanorum Regis Serenissimi Aquisgrani. Datum apud Andernacum xvII. kal. febr.
Nach einer nachtriiglich im Stadt-Archiv aufgefundenen gteichzeitigen Copie auf Pergament; Tergl. Qnellen z. Gesch. d. Stadt Kfiln, I. p. 303.
19
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 13. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/8a17f3f9-e348-456c-9192-a49a85908f37/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success