useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 42.
Signature:  Nr. 42.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. TJniuersis Christi fide- libus per Coloniensem prouinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quia maior nunc instat necessitas, quam unquam in- stiterit, ut terre sancte necessitatibus succurratur et de succursu spe- ratur maior quam nunquam prouenerit utilitas prouentura, eia, resumpto clamore clamamus ad uos et pro illo clamamus, qui mo- riendo uoce magna clamauit in cruce factus obediens deo patri usque ad mortem crucis, ut nos ab eterne mortis eriperet cruciatu, qui clamat etiam per se ipsum et dicit: si quis uult post me uenire, ab- neget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me, ac si dice- ret manifestius, qui me subsequi uult1) ad coronam, me quoque sub- sequatur ad pugnam, quod nunc ad probationem proponitur uniuersis. Poterat enim omnipotens deus terram illam, si uellet, omnino defen- dere, ne in manus traderetur hostiles, posset et illam, si uellet, de manibus hostium facile liberare, cum nihil possit eius resistere uo luntati, sed cum iam superabundasset iniquitas, refrigescente chari- tate multorum, ut fideles suos a somno mortis ad uite stadium exci- taret, agonem illis preposnit, in quo fidem eorum uelut aurum in fornace probaret, occasionem salutis imo saluationis causam prestando, ut qui fideliter pro ipso certauerint, ab ipso feliciter coronentur, et
Papst Innocenz III. fordert die Glaubigen der kdlner Provinx zum Kreuzzuge auf und bestellt zu seinen Bevollmachtigten den kolner Scholasticui Oliverius und den bonner Dechanten Hermann. • Bom im Lateran, 1213.
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 42. , S. 61
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 42. , S. 61

    Graphics: 
    x

    ') Fehlt in der Handschrift; wir glaubten, es hier zusetzen zu mussen.

    48

    1213 qui ei nolnerint in tante necessitatis articulo seruitutis impendere famulatum, in nouissimo districti examinis die iustam mereantur damnationis sententiam sustinere. 0 quanta iam prouenit utilitas ex hac causa, quam multi conuersi ad penitentiam pro liberatione terre sancte mancipauerunt se obsequio crucifixi et quasi per agonem mar- tirii coronam glorie adepti sunt, qui forte in suis iniquitatibus periis- sent carnalibus uoluptatibus et mundanis illecebris irretiti. Uetus est hoc artificium Jesu Christi, quod ad suorum salutem fidelium diebus istis dignatus est innouare. Si enim rex aliquis temporalis a suis hostibus eiiceretur de regno, nisi uasalli eius pro eo non solum res exponerent, sed personas, nonne, cum regnum recuperaret amissum, eos uelut infideles damnaret et excogitaret in eos inexcogitata tormenta, quibus perderet male malos, sic rex regum dominus Jesus Christus, qui corpus et animam et cetera uobis contulit bona, de ingratitudinis uitio et infidelitatis crimine nos damnabit, si ei quasi eiecto de regno, quod pretio sui sanguinis comparauit, neglexeritis subuenire. Sciat ergo se culpabiliter durum, dure culpabilem, quicunque in hoc neces- sitatis articulo suum negauerit obsequium redemptori, nam et quo- modo secundum preceptum diuinum diligit proximum suum sicut se ipsum, qui scit fratres suos fide et nomine Christianos apud perfidos saracenos ergastulo diri carceris detineri ac iugo deprimi grauissimo seruitutis et ad liberationem eorum efficacem operam non impendit, transgrediendo illius naturalis legis mandatum, quod dominus in evan- gelio declarauit: Quecunque uultis, ut faciant uobis homines, et uos facite illis. An forte nescitis, quod apud illos multa milia Christiano- rum in seruitute ac carcere detinentur, qui tormentis innumeris cru- ciantur? et quidem omnes pene sarracenorum prouincias usque post tempora beati Gregorii christiani populi possederunt. Sed ex nnnc quidem perditionis filius Machometus pseudopropheta surrexit, qui per seculares illecebras et noluptates carnales multos a ueritate seduxit, cuius perfidia etsi ad hec tempora inualuerit, confidimus ta- men in domino, qui fecit nobisenm signum in bonum, quod finis huius bestie appropinquat, cuius numerus secundum apocalipsin Joannis intra sexcenta sexaginta sex clauditur, ex quibus iam pene sexcenti sunt anni completi. Certe preter priores incurias grandes et graues redemptori nostro pro nostris offensis a perfidis sarracenis illatas nu- per in monte Thabor, ubi discipulis suis future glorificationis speciem demonstranit, iidem perfidi sarraceni quandam munitionis arcem in confusionem christiani nominis erexerunt, per quam ciuitatem Accon sibi ualde vicinam de facili cogitant occupare ac deinde sine omni contradiclionis obstaculo residuum terre huius inuadere, cum sit uiri

    49

    bus et opilus pene penitus destituta. Eia igitur, dilcctissiini filii, 1218 dissensiones et emulationes fraternas in pacis et dilectionis federa commutantes accingimini ad obsequium crucifixi, non dubitantes pro illo res exponere ac personas, qui pro uobis animam suam posuit et sanguinem suum fudit, certi pariter et securi, quod si uero penitentes fueritis, per hunc temporalem hiborem quasi quodam compendio ad requiem proueneritis eternaui. Nos enim de dei omnipotentis miseri- cordia et beatorum apostolorum Pctri et PauJi auctoritate confisi ex illa, quam nobis deus licet indignis ligandi et soluendi contulit po- testate omnibus, qui laborem istum in propriis personis subierint ct expensis plenam suorum peccaminum, de quibus ueraciter fuerint corde contriti et ore confessi, ueniam indulgemus et in retributione iustorum salutis eterne pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in snis duntaxat expensis iuxta facultatem et qualitatem suam uiros idoncos destinarunt, et illi similiter, qui licet in alienis expensis in propriis tamen personis ac: cesserint, plenam suorum concedimus ueniam peccatorum. Huius quo- que remissiouis uolumus et concedimus esse participes iuxta quanti- tatem subsidii et deuotionis affectum omnes, qui ad subuentionem ipsius terre de bonis suis congrue ministrabunt. Personas quoque ipsorum et bona, ex quo crucem susceperint, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, nec non et sub archiepiscoporum et omnium prelatorum ecclesie dei defensione consistant, statuentes, ut donec de ipsorum obitu uel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant. Quod si quisquam contra presumpserit, per eccle- siarum prelatos appellatione postposita censura ecclesiastica com- pescatur. Si qui uero proficiscentium illnc ad prestandas usuras iura- mento tenentur astricti, creditores eorum per ecclesiarum prelatos, ut remittant eis prestitum iuramentum et ab usurarum exactione desi- stant, eadem precipimus districtione compelli. Quod si quisquam cre- ditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animaducrsione mandamus. Judeos uero ad remit- tendum ipsis usuras per secularem compelli precipimus postestatem et donec illas remiserint, ab uniuersis Christi fidelibus tam in merci- moniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis omnimoda communio denegetur. Ut autem terre sancte subsidium diuisum in plu- rimos facilius impendatur, obsecramus omnes et singulos per patrem et filium et spiritum sanctum, unum, solum, uerum, uiuum, eternum deum, postulantes uice dei pro Christo ab archiepiscopis et episcopis, abbati- bus et prioribus et tam cathedralium quam conuentualium ecclesiarum capitulis et ecclesiis uniuersis nec non ciuitatibus, uillis et oppidis

    4

    50

    ]213 competentem numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates. Et si ad hoc unum quodlibet non suffe- cerit, plura coniungantur in unum, quia pro certo speramus, quod persone non deerunt, si expense non desint, postulantes hoc ipsum a regibus et principibus, comitibus et baronibus aliisque magnatibus, qui forsitan per se ipsos personaliter non accesserint ad obsequium crucifixi. A ciuitatibus uero maritimis nauale subsidium postulamus. Et ne aliis onera grauia et importabilia imponere uideamur, que digito nostro mouere nolumus, protestamur ueraciter coram deo, quia quod ab aliis exigimus faciendum, hoc ipsi prompto animo faciemus, clericis autem ad hoc negotium necessariis prouidimus indulgendum, ut omni contradictione cessante beneficiorum suorum prouentus pro- pter hoc ualeant usque ad triennium pignori obligare. Quia uero terre sancte subsidium multum impediri uel retardari contingeret, ante susceptionem crucis examinari quemlibet oporteret, an esset idoneu» et sufficiens ad huiusmodi uotum personaliter prosequendum, concedi- mus, ut, regularibus personis exceptis, suscipiant quicunque uoluerint signum crucis, ita quod cum urgens necessitas aut euidens utilitas postulauerit, uotum ipsum de apostolico possit mandato commutari aut redimi uel differri. Et propter eandem causam remissiones et in- dulgentias hactenus a nobis concessas procedentibns in yspaniam contra Mauros uel contra hereticos in Prouinciam reuocamus, maxime cum illis concesse fuerint ad tempus, quod iam ex toto preteriit, et istis ob causam, que ex maiori parte cessauit, utroque negotio per

    dei gratiam adeo prosperato, ut uehementer instantiam non ').

    Et si forte requireret, nos ingruenti necessitati prospicere curare- mus, concedimus tamen, ut huiusmodi remissiones et indulgentie ob prouincialesf?]2) permaneant et yspanos. Ceterum quia cursarii et pirate nimis impediunt subsidium terre sancte capiendo, spoliando et occi- dendo transeuntes ad illam et reuertentes ab illa, nos eos et princi- pales adiutores et fautores eorum excommunicationis uinculo innoda- mus sub interminatione anathematis inhibentes, ne quis cum eis scienter communicet in aliquo uenditionis et emptionis contractu et iniungentes rectoribus ciuitatum et locorum suorum, ut eos ab hac iniquitate reuocent et compescant. Alioquin quia nolle perturbare per- uersos nihil est aliud quam fouere, nec carent scrupulo siccitatis occulte, qui manifesto facinori desunt obuiare, nos in personas et terras eornm seueritatem ecclesiasticam curabimus exerceri, cum tales

    ') Es ist in der Handschrift fur ein Wort Raum freigelassen. %) In der Handschrift: ab Prouiales.

    51

    non minus quam sarraceni aduersentur nomini christiano. Inuocamus 1213 preterea excommunicationis sententiam in Lateranensi concilio promul- gatam aduersus eos, qui sarracenis arma, ferrum et lignamina defe- runt galearum quique in piraticis sarracenorum nauibus curam gu- bernationis exercent eosque rerum suarum priuatione mulctatos et capientium seruos, si capti fuerint, fore censemus, precipientes, ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festiuis huiusmodi sententia publice innouetur. Uerum cum longe plus de diuina clemen- tia, quam de humana potentia confidere debeamus, oportet nos in tali conflictu non tam corporalibus armis quam spiritualibus dimicare. Ideoque statuimus et mandamns, ut singulis mensibus semel fiat ge- neralis processio, seorsum uirorum ac seorsum, ubi fieri poterit, mu- lierum, in humilitate mentis et corporis cum deuota orationum instantia postulantium, ut misericors deus auferat hoc a nobis confu- sionis opprobrium liberando terram illam, in qua uniuersa redemptio- nis nostre sacramenta peregit, de manibus paganorum et restituendo eam ad laudem et gloriam nominis sui sancti populo christiano, pro- uiso prudenter, ut semper in ipsa processione uerbum salutifere crucis cum diligenti exhortatione populo proponatur, orationi uero ieiunium et eleemosyna coniungantur, ut his quasi alis facilius et celerius ipsa uolet oratio ad piissimas aures dei, qui nos clementer exaudiat in tempore opportuno, singulis quoque diebus intra missarum sollemnia post pacis osculum, cum iam pro peccatis mundi offerenda uel su- menda est ostia salutaris, omnes tam uiri quam mulieres humiliter prosternantur in terram et a clericis psalmus iste: deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam, alta uoce cantetur, quo cum hoc uersu deuote finito: exsurgat deus et dissipentur inimici eius et fugiant a facie eius, qui oderuut eum, sacerdos, qui celebrat orationem istam super altare decantet: Deus, qui admirabili prouidentia cuncta dispo- nis, te suppliciter exoramus, ut terram, quam unigenitus filius tuuB proprio sanguine consecrauit, de manibus inimicorum crucis eripiens restituas cultui christiano uota fidelium ad eius liberationem instan- tium misericorditer dirigendo in uiam salutis eterne per eundem domi- num nostrum etc. In illis autem ecclesiis, in quibus conueniet processio generalis, truncus concauus statuatur tribus clauibus consignatus, una penes honestum presbiterum, alia penes deuotum laicum et tertia penes aliquem regularem fideliter conseruandis, in quo elerici et laici, uiri et mulieres eleemosynas suas ponant in terre sancte subsidium conuertendas seoundum dispositionem eorum, quibus hec sollicitudo fuerit commissa. Porro super processu et transitu modesto et ordinato congruo loco et teropore faciendo nondum oportet aliquid diffinire,

    4*

    52

    1213 donec exercitus domini cruce signetur, sed tunc pensatis undique cir- cumstanliis quecunque uiderimus opportuna de prudentum uirorum consilio statuentes. Ad hec igitur exequenda dilectos filios Oliuerium Coloniensem scolasticum et Hermannum decanum Bonnensem, uiros utique probate honestatis et fidei deputamus, qui ascitis secum uiris prbuidis et honestis auctoritate nostra statuant et disponant, quecun- que ad hoc negotium promouendum uiderint expedire, facientes que statuerunt in singulis dioecesibus per uiros idoneos ad hoc specialiter deputatos fideliter ac sollicite procurari, quocirca uhiuersitatem ue- stram rogamus, monemus et obsecramus in domino per apostolica scripta mandantes et iu uirtute sancli spiritus iniungentes, quatenus iis pro Christi legationes fungentibus tales uos exhibere curetis neces- saria ministrantes eisdem, quod per uos et in uobis fructum faciant exoptatum.

    Datum Laterani x. kal. Maii, pontificatus nostri anno sexto de- cimo.

    Aus Gelenii farrag. tom. II. fol. 45.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.