Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 445. , S. 474
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 445. , S. 474


'463
memorie C.1) archiepiscopo et ecclesia Coloniensi in feudum retinere 1262 ac ius, quod habebas in eisdem castris et villis nec non in nouo castro sito in parrochia Breitpach super Widam et villa de Breit- pach, attinentiis suis ac aliis villis eiusdem parrochie pro tue et quondam Henrici viri tui comitis Seynensis animarum remedio con- tulisti, retento tibi castrorum, villarum et pertinentiarum predictorum, quoad vixeris, usufructu, processu vero temporis te concedente dicte ecclesie ac venerabili fratri nostro C. archiepiscopo Coloniensi partem huiusmodi usufructus idem archiepiscopus de consensu capituli sui promisit tibi, quamdiu vixeris, dare quandam summam pecunie an- nuatim teque defendere, protegere ac tueri, se tibi ad id nihilominus obligando, prout in litteris inde confectis plenius dicitur contineri. Nos igitur tuis precibus inclinati, quod super premissis prouide factum est, ratum et firmum habentes, illud de utriusque partis pro- curatorum assensu auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se no- uerit incursurum.
Datum apud urbem veterem vI. Idus ianuarii, Pontificatus nostri anno secundo.
Aus Gelen. farrag., t. II. f. 93, wo die Bemerkung: ex archiuo metropobtano. Inferius ex filis sericis flauis et rubris pendet plumbum Yrbaui pape 4: Gelenius.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 445. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/934cadb6-9a8b-4a0b-8adf-3376ba9f7b8f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success