Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 161. , S. 176
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 161. , S. 176


In nomine domini amen. Nos G. Decanus, G. Scolasticus, Tb. Choriepiscopus, H. Custos, A. de Elslo Canonicus sanctorum apostolo- rum in Colonia, arbitri a capitulo deputati interueniente consensu domini II. Prepositi ita ordinauimus, quod omnes prchende in Ecclesia nostra sint equales in pane et uino et denariis ac semellis sollem- pnibus, in quarum semellarum supplementum assignata sunt de com- muni annuatim Octo maldra tritici et hec equaliter distribuentur saluis beneficiis offlciorum, Decauatus, Scolastrie, Cellerarie, Pincer- natus, Cantorie et familie Ecclesie, que bencficia manebunt in pristino statu. Campanarii ucro de uino cottidiano, scilicet xl carratis, que solebant diuidi ad cottidianum uinum ct officia et ad stipendia fa- milic babebunt dimidiam amam de cetero, licet prius habuerint stopo minus et singuli Canonici habebunt in bac diuisione xl carratarum im amas et dimidiam, de im amis autem, que supersunt in bac diuisione xL carratarum, habebit familia Ecclesie amam et dimidiam, Decanus dimidiam, scholasticus dimidiam, pincerua dimidiam, cellerarius dimidiam etdimidiam residuam habebitChoriepiscopus ad supplementum sui Officii, decima autem Preposito debita et porcio, que debetur Cellerario, manebunt eis salua sicut ante banc ordinacionem. Qnidquid uero de nino, quod, sicut supradictum est, diuidi oportet, superfuerit, hoc equaliter in xl prebendas diuidetur. Cum uero contigerit, suspendi per sententiam Capituli stipendium alicuius fratrum, Prepositus per- cipiet porcionem, quam hactenus percipere consueuit, et salua erit Ecclesie porcio, quam hactenus consueuit percipere. Hec igitur ordi- nacio fidei iuterposicione a fratribus Capituli prestite est firmata et approbata ac sigillis Ecclesie, Prepositi, decani nec non et arbitro- rum communita.
Acta sunt hec anno domini mccxxxvi, mense Nouembri.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Stiftes, die Jitngfrau mit dem Jesuskinde anf dem Schoosse, umgeben von zwolf Kdpfen, schon erhalten; eben so das Siegel des Propstes Henricus, so wie das des Magistri Hermanm cano- nici sanctorum apostolorum; das des Gerhardus Scholasticus eccl. ss. Apostoloram etwas verletzt; beide letztgenannte zeigen eine sitzende Figur vor einem Pulte, auf welchem ein aufgeschlagenes Buch liegt; das Siegel des Dccanus Godefridus de Binz
165
veld gut erhalten, es zeigt eine Figur, die an einem Baume hinaufklettert; das Sic- 1236 gel des Arnoldus de Elslo, welches einen aufrecht stehenden Fisch zeigt, ist verlctzt.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 161. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/2b4f7c2f-0a3a-449b-825f-4a44b94d8792/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success