Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 269. , S. 280
269
uersis Ecclesiarum Rectoribus, in Prouincia Coloniensi constitutis, 1247 quibus presens scriptum fuerit oblatum, in domino salutis augmen- tum. Circa opera caritatis vos non credimus inuenire difficiles, ad que tenemini tam per vos quam per alios vestros subditos inuitare. Licet autem debeatis omnibus indigentibus benignitatis vestre gratiam impertiri iuxta illud, quod scriptum est: omni petenti te tribue, vi- detur tamen nobis per hoc gratissimum deo omnipotenti exhiberi obsequium, si illa opera caritatis impendantur, quos manus ipsius domini tetigit pena tam intolerabili, quod de propriis officiis nequa- quam valeant sustentari, videlicet martyres iesu christi Leprosi iuxta Coloniam siti in domo, que dicitur beati Lazari, quorum numerus tam monachorum quam clericorum seu vtriusque sexus fidelium lai- corum fere existit centenarius, qui sunt plebis abiectio propter carentiam membrorum et deformitatem corporum. Et cum nobis de veritate satis constet, quod eorum necessitas euidentius hoc exposcat, quatinus a nobis et cunctis christi fidelibus viscera caritatis habenti- bus pre omnibus aliis petitoribus efficatius promoueatur, inde est, quod negotium ipsorum ad petendas fidelium elemosinas singulis sa- cerdotibus ecclesiarum in prouincia Coloniensi constitutis in propriis personis fideliter peragendum singulis Dominicis diebus in virtute sancte obedientie sub pena suspensionis officii et beneficii duximus committendum. Vt autem circa ipsos magis vestra et omnium christi fidelium ferueat caritas, non nostris precedentibus meritis, sed de mi- sericordia omnipotentis et beati Petri Apostolorum principis ac ea, quam nobis dominus indulsit, auctoritate confisi specialiter vobis sa- cerdotibus, qui in promotione prememorati negocii fideles et efficaces inuenti fueritis, quicquid ex torpore vel negligentia in diuino officio et horis Canonicis neglexistis, illud dignum duximus vobis pie et misericorditer ex paterna compassione relaxari, subditis quoque ve- stris contritis et confessis, qui ipsis manum pietatis porrexerint, de iniunctis sibi penitenciis xl dies et vnam carenam et dimidiam, pec- cata oblita, vota fracta, si ad ea redierint, offensas patrum et ma- trum sine manuum iniectione violenta similiter relaxamus. Preterea si aliqui fideles inuenti fuerint carenis obligati, quas pro debilitate corporis vel paupertate vel aliis euidentibus causis obstantibus exsol- uere non possent, si de consilio suorum sacerdotum secundum possi- bilitatem facultatum suarum et etiam modum culpe competentes redemptiones sepe dictis martyribus transmiserint, ab eisdem aucto- ritate omnipotentis dei et nostra volumus, vt absoluantur, statuentes etiam ratificando, vt Indulgentie venerabilium in christo fratrum Archiepiscoporum et Episcoporum, quas omnibus ipsorum benefactori-
270
1247 bus uiisericorditer contulerunt, sint vna cum nostris sicuti et nostre omnibus christi fidelibus in nostra diocesi et prouincia constitutis ad eterne felicitatis gaudia profuture, collectas etiam omnium elemosi- narum fratri dicte domus leprosorum presentium exhibitori sub certo numero precipimus presentari.
Datum Colonie anno domini mcCxl septimo. In vigilia beati Ni- colai Episcopi.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel grdsstentheils erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 269. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/ab11d42f-760f-4d61-b4da-e0d84c35f430/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success