Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 485. , S. 545
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 485. , S. 545


In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Elyzabeth magistra to tusque conuentus sanctorum Machabeorum in Colonia vniuersis hoc presens scriptum intuentibus salutem in vero salutari. Quoniam diminute sunt ueritates a filiis hominum, necesse est, ut ea, que
') Ein ahnlicher Brief desselben Conrad, von demselben Datum, ist adressirt an die „dominis reuerendissimis cardiualibus" (im Stadt-Archiv).
.534
1265 per eos geruntur, ne in obliuionem quamcuque deueniant occasione, litterarum perpetuitati commendentur. Proinde, sicut presentium con- stat memorie, ita futurorum transmittimus notitie, qvod Johannes vna cum vxore sua Benedicta ac filio suo Marsilio et duobus fratribus eius Bertolfo et Petro domum quandam cum area, que sita est in platea sancti Marcelli, quam a nobis iure hereditario possidebant, de bona ipsorum uoluntate nobis resignarunt et effestucauerunt omnes heredes eorum. Quam domum cum area procurante Conrado dicto de s. spiritu concessimus in vsus domus s. spiritus site1) in curia apud ecclesiam maiorem imperpetuum habendam, hac conditione interpo- sita, quod singulis annis prescripto conuentui sanctorum Machabeorum in festo beate Katerine duos solidos Coloniensis monete persoluet. Insertum est etiam, si ad tempus ordinatum censum predictum non persolue- rint, sub capituli sepius prenominati consilio et gratia permanebit. Huius rei testes sunt Nycholaus sacerdos prior nostri conuentus. Ger- rardus de aurea libra. Daniel filius suus. Hermannus de s. spiritu. Henricus de Leggenich. Henricus famulus. G. de libra et alii quam plures. Vt hec firma et inconuulsa permaneant, sigilli nostri appen- sione commnniuimus.
Acta sunt hec anno incarnationis domini mcclxv, presidente ve- nerabili archiepiscopo Engelberto.
Nach dem Original im Archiv der Armenverwaltung. Das Siegel schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 485. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/ba3b7d53-8da8-4244-82ad-307307cc3988/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success