Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 284. , S. 299
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 284. , S. 299


288
1249 eis edita in supradicta ecclesia firmiter obseruari, prout in litteris inde confectis dicitur plenius contineri. Nos igitur eorundem prepo- siti, decani et capituli supplicationibus inclinati statuta et declara- tionem huiusmodi, sicut prouide facta sunt, auctoritate apostolica confinnamus. Quo circa discretioni tue per apostolica scripta man- damus, quatinus ipsos non permittas super his contra confirmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari, molestatores huius- modi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compe- scendo. Datum Lugduni im. idus Julii, Pontificatus nostri anno sexto. Nos igitur nolentes vos, preposite, decane et capitulum ecclesie sancti Gereonis coloniensis, super statutis et declaratione pont. contra tenorem aflirmationis sedis apostolice ab aliquibus indebite molestari, ipsa statuta et declarationem auctoritate nobis commissa precipimus et mandamus, a singulis et uniuersis, sicut prouide facta sunt, in- uiolabiliter obseruari. Nos enim contra molestatores, si qui fuerint inuenti, iuxta formam nobis traditam loco et tempore procedemus.
Datum Colonie anno domini mccxlIx, in uigilia apostolornm Petri et Pauli.
Aus dem Cartular des St.-Gereous-Stiftes im Provincial-Archiv zu Dilssel- dorf, f. 22.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 284. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/cf498d2a-8844-4117-b60b-707193643306/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success