Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 37. , S. 56
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 37. , S. 56


C. In nomine sancte et individue trinitatis. Dei gratia Otto Quar- tus Romanorum imperator et semper augustus omnibus christi fideli- bus in perpetuum. Quanto maiestas imperialis ceteris est prestantior et benignitatis clementia precellere consueuit uniucrsos, tanto suorum fidelium iustas preces debet benignius exaudire. Inde est, quod fide- lium nostrorum coloniensium ciuitatis ciuium precibus exorati ab omni thelonei prestatione in imperiali opido, quod dicitur werdene super renum eos denuntiamus iumunes, quia eiusdem thelonei libertatem ab antiquo de iure obtinuerunt et de iure obtinere debent. In opido 8imiliter, quod dicitur bobardia, eadem tbelonii uolumus iumunitate gaudere eo excepto, quod nauis cuiuscunque quantitatis, siue ea parua sit siue magna, tantum duorum denariorum et oboli colonien- sis monete theloneum persoluat. In opido quoque, quod dicitur dus- borch iuxta renum hoc obtineat, quod a tempore imperatorum Fre- derici et Henrici antecessorum nostrorum ex antiquo iure eiusdem ciuitatis obtinuit tali conditione interposita, ut si forte prefati ciues uel aliquis prefatorum ciuium aliorum merces quam suas deferre in- cusetur, in his tribus opidis prenominatis sola manu iuramento pre- stito, quod sue sint, liceat affirmare, amota omni moratione et impedimento, si forte quisquam malitiose moliretur eos morari uel im- pedire, siue infra nundinas siue extra. Testes: Henricus dux bra- bantie. Renauldus comes Boloniensis. Lodoicus comes de los. Willelmus comes iuliacensis. Henricus comes de chezele. Arnoldus de Heimesberch. Gerardus de houne. Gosuinus de Frence. arnoldus de dieste. Waltherus bertholdus. Henrichus comitis palatini reni filius. Cono de rolan. Arnoldus scoltedus [sicj aquensis. Gerardus de sencekc. Magister Henricus scolasticus sancti Gereonis. Conradus de willire. Henricus de zudendorph. Richolfus de foresto. Theoderichus de ho falis et multi alii tam clerici quam laici.
43
Datum per manum prepositi Johannis werdensis domini impera- 1212 toris familiaris.
Signum domini imperatoris Ottonis Quarti inuictissimi.
Acta sunt bec anno incarnationis dominice mccxii. apud aquis Grani. II kal. decembris, anno regni nostri xnII, Imperii nero Quarto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 37. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/d1a0e989-4a14-4be0-9097-b899f5bce64a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success