Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 20. , S. 36
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 20. , S. 36



23
clero Coloniensi debite subiectionis et devotionis pleuitudinem. Signi- ]20fi ficamus sanctitati vestre, quod pro depositione domini A. quondam Coloniensis arclnepiscopi, cui humiliter obedivimus, innumera et gravia dampna sustinuimus, ita ut non tam vergi quam mergi videatur navicula Petri. Ipse enim in arcum perversum conversus cum eo et cognati et amici sui dei et proprii honoris immemores ec- clesias vastaverunt, exusserunt, incastellaverunt, possessiones mobiles et immobiles sibi appropriaverunt, homines ecclesiarum penitus de- struxerunt, clericos, monachos, sanctimoniales de sedibus suis expu- lerunt, sacerdotes mandato vestro obedientes beneficiis suis spoliave- runt et inobedientes excommunieatosque viros, de quibus maximum scandalum ecclesie ortum est, in ecclesiis ipsorum instituerunt, cleri- cos passim incarceraverunt, manus violentas eis iniecerunt et quod fiebile est dictu membris suis mutilaverunt et ut breviter dicamus quicquid membris Christi defuit in nobis impleverunt. Insuper domi- nus noster B. Coloniensis archiepiscopns peccatis nostris exigentibus in ignominia dei et sancte ecclesie a domino P. duce Suevie capti- vus detinetur. Ipsa civitas ad tantam necessitatem devenit propter penuriam victualium et aliorum necessariorum, que ab hostibus ex omni parte civitatem cingentibus induci prohibentur, quod amplius persistere non potest. Ecclesie propter defectum stipendiorum a mi- nistris fere desolate sunt et ipsi priores et clerici, qui residui sunt, libeuter exirent, sed hostibus prohibentibus non possunt et si possent, quo fugiant, ignorant. Quia igitur post dominum solummodo a sancti- tate vestra exspectamus auxilium et consilium, et quia hec mala omnia de scismate imperii sumpserunt originem, vestre humiliter sup- plicamus sanctitati, ut ad pacem et concordiam regui iutendentes ad liberacionem domini nostri apostolice solicitudinis diligentiam adhi- beatis, et quia ecclesie et civitas iu hoc statu persistere non possunt, ad faciendam ei pacem operam diligenter adhibere dignemini. Quia etiam nuntios adversariorum nostrorum ad presentiam vestram ac- cessisse intelleximns, supplicamus pateruitati vestre, ut nullum eorum ad gratiam et ad absolutionem admittatis, nisi prius ecclesia Colo- niensis pacem habeat et ablata ecclesiis restituantur. Correctionem antem clericorum inobedientium, qualem decet deuui et ecclemam suam, discretioni vestre committimus.
Aus Ficker's Engelbert der Heilige, Beil. S. 3J2 (aus der Handschr. der Kimigl. Bibliothek zu Berlin, Codd. lat. 50 Nr. 20).
24
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 20. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/d9230f7e-20fd-40a3-8f26-a2fab5bd06b1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success