Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 131. , S. 147
') et per senteutiam scabinorum confirmatum est, quod in par-
titione hereditatis 2) Wernerus canonicus Mog. de consensu et
bona uoluntate matris sue offittie post mortem eius dimidietatem do- mus, que sita est in foro sancte Brigide, que dicitur oliuinzrugge, cuius altera dimidietas est ecclesie sancte Marie in piscina, ante et retro, subtus et superius, sicut eam Herimannus et Offittia in sua possidebant proprietate, ita obtinebit, quod iure et sine contradictione possidebit, similiter et de tribus mansionibus mediam, quc site sunt ante curtim de Leodio, idem Wernerus post mortem matris sue obtinebit. Item Blithildis filia Herimanni et Offittie cum pueris, quos de Gerardo de nusia filio Sifridi senioris de nusia genuit, quartam partem domus, que sita est in foro piscium prope monasterium sancti Martini, .... usumfructum, pueri proprietatem saluo censu ecclesie sancti Martini, ubicumque eos in partitione attingit, sine contradictione obtinebunt liberam et absolutam. Item Hildegerus filius Herimanni et Offittie et uxor eius Elisabeth duas domos lapideas de tribus sub uno tecto contiguas domui volquini pellificis oppositas domui abbatis de Siberg in continenti liberas et post mortem Offittie unam mansionem de tri- bus ligneis supradictis finalem uersus renum sine contradictione obti- nebunt. Item franco filius Herimanni et Offittie et uxor eius Justina domum sitam in foro sancte Brigide, que cornu dicitur, in qua ma- nent, ante et retro, prout ibi iacet, libere et absolute in continenti
') Eine halbe Zeile unleserlich. ') Ein Wort uuleserlich.
136
1232 et post mortem Offittie domum pistoream lapideam contiguam supra- dictis mansionibus Hildegeri oppositam domui abbatis de Siberg sine contradictione obtinebunt. Item Henricus filius Herimanni et Offittie post mortem matris sue dimidietatem domus contigue domui Geraidi birclini uersus capellam sancti Michaelis ante et retro, subtus et su- perius sorte diuidendam obtinebit. Item Gertrudis filia Herimanni et Offittie et maritus suus Godescalcus filius Godeschalci bvcen reliquam dimidietatem eiusdem domus, que contigua est domui Gerardi birclini, obtinebunt,ita tamen quod incontinenti dimidictatem eiusdem dimidietatis domus liberam et absolutam et post mortem offittie reliquam dimidie- tatem similiter obtinebunt, tali uero conditione, si Godescalcus uxo- rem suam Gertrudim siue prole superuixerit, in predicta hereditate, quam diu uixerit, usumfructum percipiet, et post mortem eius iam dicta hereditas ad proximos Gertrudis heredes sine omni contradictione reuoluetur.
Actum anno domini mcCxxxII.
Aus einem Fascikel eines Schreinsbuches im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 131. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnII/db0ccc17-ba41-4763-b088-af34bbf88290/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success